라틴어 문장 검색

Itaque quamvis podagricus esset, momento temporis pervenit ad ianuam Ditis, ubi iacebat Cerberus vel ut ait Horatius belua centiceps.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 11:8)
Multos experimur ingratos, plures facimus, quia alias graves exprobratores exactoresque sumus, alias leves et quos paulo post muneris sui paeniteat, alias queruli et minima momenta calumniantes.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 5:1)
tempus, locum ob- servet, personas, quia momentis quaedam grata et ingrata sunt.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 79:3)
Vides non esse magnum in ipsa re momentum, quoniam non videtur dedisse beneficium, qui a malo animo profuit ;
(세네카, 행복론, Liber II 85:1)
Tot virtutes accepimus, tot artes, animum denique, cui nihil non eodem, quo intendit, momento pervium est, sideribus velociorem, quorum post multa saecula futuros cursus antecedit ;
(세네카, 행복론, Liber II 131:1)
Eodem quidem momento, quo obligatus es, si vis, cum quolibet paria fecisti, quoniam, qui libenter beneficium accipit, reddidit.
(세네카, 행복론, Liber II 135:6)
Quid ad- sedisse aegro et, cum valetudo eius ac salus momentis constaret, excepisse idonea cibo tempora et cadentes venas vino refecisse et medicum adduxisse morienti ?
(세네카, 행복론, Liber III 40:7)
Sicut amplae et regiae opes, ubi ad malum dominum pervenerunt, momento dissipantur, at quamvis modicae, si bono custodi traditae sunt, usu crescunt» ita aetas nostra bene disponenti multum patet.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 5:3)
Singuli tantum dies, et hi per momenta, praesentes sunt ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 58:5)
tantum enim necesse est timeat, quantum timeri voluit, et manus omnium observet et eo quoque tempore, quo non captatur, peti se iudicet nullumque momentum immune a metu habeat.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 116:2)
Leve momentum in adventiciis rebus est et quod in neutram partem magnas vires habeat.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 20:4)
Omnia ista ad exiguum momentum prosunt nec remedia doloris sed impedimenta sunt;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 118:4)
aves cum stridore magno inanes nidos circum- fremuerunt, intra momentum tamen quietae volatus suos repetunt ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 38:4)
et momento (nam ut ad damna, ita ad incrementa rapidum veloxque tempus est) adolescunt amissis laetiora.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 92:2)
Non puto parum momenti hanc eius vocem ad incitandas coniuratorum mentes addidisse ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 131:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION