라틴어 문장 검색

Virtute utique, et bonis moribus.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 4장 3:8)
Bonas turres habet quae habet et de intelligibilibus verbum, et de moralibus disciplinam.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 3:17)
In illo ergo horto sermones boni sunt, alius qui culpam coerceat, alius qui iniquitatem corripiat, alius qui mori faciat insolentiam, et velut sepeliat eam, quando correptus aliquis erroribus suis renuntiat.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 5:14)
Anima quoque in hoc corpore tamquam in fidibus musicis, quae sobria est tamen summis, ut ita dicam, digitis velut nervorum sonos, ita pulsat carnis istius passiones, ut consonum reddat morum atque virtutum consentientemque concentum;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 3:12)
Certe iis quibus gravis est timor mortis, non est grave mori, sed grave est vivere sub metu mortis.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 2:4)
Unusquisque enim in novissimis suis cognoscitur, et in filiis suis aestimatur, si bene filios suos instituit, et disciplinis competentibus erudivit.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 6:4)
id autem quod familiare virtutibus, amicum disciplinis, studiosum gloriae, sequax boni, Deo subditum est, ad illud sublime evolet;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 2:2)
sed sequamur illud quod bonum est, illi adhaereamus, illud imitemur, illius praesentia, illius communicatio nos meliores faciat, mores nostros coloret, illius quaedam nos societas informet.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 5:4)
eo quod patris sui moribus adhaeserit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 3:3)
Ubi autem non humana traditione, sed ingeniosa collectione sine usu laboris disciplina percipitur, illic sublimis generis incorrupta sinceritas est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 3:12)
ubi vero exprimitur disciplina vivendi, seniori junior antefertur;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 3:12)
Senectus enim venerabilis est, non annis incana, sed moribus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 3:15)
ubi disciplinarum fit praedicatio, praecurrat Abel.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 3:19)
Spargit odores suos voluptas, quia Christi odorem non habet, thesauros demonstrat, regna promittit, amores spondet continuos, inexploratos concubitus pollicetur, sine paedagogo disciplinas, sine monitore sermones, vitam sine sollicitudine, mollem somnum, inexplebilem cupiditatem.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:24)
sed aufert disciplinam (Prov.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 2:29)

SEARCH

MENU NAVIGATION