라틴어 문장 검색

Ac primum de suci qualitate videamus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 9:2)
Qui simplicem cibum sumit facile quo suco corpus eius vel gravetur vel iuvetur usu docente cognoscit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 10:1)
Qui autem multiplici cibo alitur diversas patitur qualitates ex diversitate sucorum:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 11:1)
Ergo in ventre fit prima digestio virtute ἀλλοιωτικῇ in sucum vertente quicquid acceptum est, cuius faex retrimenta sunt quae per intestina, inferiore orificio tradente, labuntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 18:1)
Ergo postquam in sucum cibus reformatur, hic iam iecoris cura succedit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 19:1)
Est autem iecur concretus sanguis, et ideo habet nativum calorem, quod confectum sucum vertit in sanguinem:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 19:2)
Si enim fuerit ultimi suci isto uberior multitudo, hanc a se repellit pars corporis illa quae sanior est, et sine dubio labitur in infirmam quae vires non habet repellendi:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 25:1)
Cum ergo prima digestio vertit in sucum, quia non simul omnia accepta vertuntur, quod prius versum est, dum alia tardius vertuntur, acescit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 27:3)
Cibus autem simplex non habet controversam moram, dum simul in simplicem sucum vertitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 29:1)
Testatur unum varietas pratorum quae depascuntur, quibus herbae sunt amarae pariter et dulces, aliae sucum calidum aliae frigidum nutrientes, ut nulla culina possit tam diversa condire quam in herbis natura variavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 7:2)
Videturne vobis ciborum ista simplicitas, ubi tot enumerantur vel arbusta vel frutices non minus suco diversa quam nomine?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 9:2)
Illi soli non adsentior quod sucos varios de ciborum varietate confectos dicis contrarios esse corporibus, cum corpora ipsa de contrariis qualitatibus fabricata sint.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 16:2)
Cibus vero simplex cui adest sucum de se unius qualitatis emittit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 17:2)
Suco papaveris admiscetis euphorbium, mandragoram aliasque herbas conclamati frigoris pipere temperatis, sed nec menstruosis carnibus abstinetis inserentes poculis testiculos castrorum et venenata corpora viperarum, quibus admiscetis quicquid nutrit India, quicquid devehitur herbarum quibus Creta generosa est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 26:1)
Insomnem medici frigidis oblinunt, modo papaveris suco modo mandragora vel similibus, in quibus est et vinum:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION