라틴어 문장 검색

et collocavit in ea viros Iudaeos et munivit eam ad tutamentum regionis et civitatis et exaltavit muros Ierusalem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장37)
Quod cum certissime cognovisset Onias, arguebat eum, ipse in loco tuto se continens in Daphne secus Antiochiam.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장33)
Quidam autem, cum confugissent non minus quam novem milia in duas turres valde munitas et omnia ad repugnandum habentes,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장18)
Ingressus autem Iudaeam et appropians Bethsuris, munito quidem praesidio, distanti autem ab Hierosolymis intervallo quinque stadiorum, illud obsidione premebat.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장5)
Post autem horum fugam et necem, movit exercitum etiam adversus Ephron civitatem munitam, in qua multitudo diversarum gentium inhabitabat, et robusti iuvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant; in hac autem machinarum et telorum multi erant apparatus.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장27)
Et Bethsuris, quae erat Iudaeorum praesidium munitum, castra admovebat; sed fugabatur, impingebat, minorabatur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장19)
At nos desuper irridemus uilissima rerum quaeque rapientes securi totius furiosi tumultus eoque uallo muniti quo grassanti stultitiae aspirare fas non sit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VI 1:17)
Quae est igitur ista potentia, quam pertimescunt habentes, quam nec cum habere uelis tutus sis et cum deponere cupias uitare non possis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IX 1:18)
namque nullum portum terrae Africae quo classes decurrerent, pro certo tutum ab hostium praesidio fore suspicabatur, sed fortuitu oblatam occasionem egressus aucupabatur.
(카이사르, 아프리카 전기 3:9)
Hoc eum idcirco existimo recepisse ut maritima oppida post se ne vacua relinqueret praesidioque firmata ad classis receptacula muniret.
(카이사르, 아프리카 전기 9:6)
praeterea ex omni Africa frumentum adversarios in pauca oppida et bene munita comportasse omnemque regionem Africae exinanisse frumento, oppida praeter ea pauca quae ipsi suis praesidiis tueri poterant, reliqua dirui ac deseri, et eorum incolas intra sua praesidia coegisse commigrare, agros desertos ac vastatos esse.
(카이사르, 아프리카 전기 20:5)
Hac re nuntiata Caesari classes circum insulas portusque disposuit, quo tutius commeatus subportari posset.
(카이사르, 아프리카 전기 21:7)
Milites interim in opere exercere atque castra munire, turres castella facere molesque iacere in mare non intermittere.
(카이사르, 아프리카 전기 26:10)
Quibus rebus cognitis Caesar iubet milites qui extra munitiones processerant [quique] pabulandi lignandique aut etiam muniendi gratia quique vallum petierant quaeque ad eam rem opus erant, omnes intra munitiones minutatim modesteque sine tumultu aut terrore se recipere atque in opere consistere.
(카이사르, 아프리카 전기 31:1)
tantum orare et petere ab eo uti sibi praesidium daret, quo tutius id et sine periculo facere possent;
(카이사르, 아프리카 전기 33:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION