라틴어 문장 검색

omnem quippe hominis actum sermo praeit, qui, ut ait poeta praecipuus, dentium muro proficiscitur.
(아풀레이우스, 변명 7:4)
tot ille doctoribus eruditus, tot tamque multiiugis calicibus disciplinarum toto orbe haustis, uir praesertim ingenio ingenti ac profecto super captum hominis animi augustior, primus philosophiae nuncupator et conditor, nihil prius discipulos suos docuit quam tacere, primaque apud eum meditatio sapienti futuro linguam omnem coercere uerbaque, quae uolantia poetae appellant, ea uerba detractis pinnis intra murum candentium dentium premere.
(아풀레이우스, 플로리다 15:29)
Quorum fugam et pavorem Christiani cernentes, etiam intra urbis moenia eos persequi et murum frangere instituunt;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 27 30:5)
Non enim tunc adhuc illa civitas firmos et stabilitos muros illis temporibus habebat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 27 30:7)
Cumque Christiani murum, ut proposuerant, fregissent, et eorum magna pars in civitatem simul cum paganis intrasset, pagani, dolore et necessitate compulsi, super eos atrociter irrumpunt, caedunt, fugant, prosternunt intus et extra.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 27 30:8)
Cumque pagani, tuitione arcis muniti, bellum dare negarent et Christianis frangere murum non suppeteret, pace inter Mercios et paganos facta, duo illi fratres Aethered et Aelfred cum suis cohortibus domum reversi sunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 30 33:5)
Is cum in consulatu obtineret Asiam provinciam et circumsedere oppugnareque Leucas pararet opusque esset firma atque procera trabe, qui arietem faceret quo muros eius oppidi quateret, scripsit ad magistrum ἀρχιτεκτόνων Mylattensium, sociorum amicorumque populi Romani, ut ex malis duobus, quos apud eos vidisset, uter maior esset eum mittendum curaret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XIII 12:1)
Muralis est corona, qua donatur ab imperatore qui murum subiit inque oppidum hostium per vim ascendit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 17:1)
idcirco quasi muri pinnis decorata est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 17:2)
QUINTUS CLAUDIUS in undevicesimo Annali, cum oppidum a Metello proconsule oppugnari, contra ab oppidanis desuper e muris propugnari describeret, ita scripsit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, I 2:1)
alter se de muro deiecit, alter prensus et virgis caesus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 4:10)
Atque atque accedit muros Romana iuventus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIX 3:2)
Pomerium est locus intra agrum effatum per totius urbis circuitum pone muros regionibus certeis determinatus, qui facit finem urbani auspicii.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIV 2:2)
Tum ibi in obsidione aedes quasdam publice factas, quae extra urbis muros cum parvo praesidio erant, adgredi et vastare atque absumere igni parabat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXXI 3:1)
muros urbemque forumque Excubiis curant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, X 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION