라틴어 문장 검색

Expedit praeterea experimentis novis in corporibus politicis medentis non uti, nisi urgens incumbat necessitas aut evidens se ostendat utilitas, et sedulo cavere ut reformationis studium mutationem inducat, non autem studium mutationis reformationem praetexat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIV. DE INNOVATIONIBUS 1:19)
Sed quia mutatio causat relationem et causat relationis destructionem, ideo mutatio, quae est in rebus mobilibus, causa est, quod regulatum non sequitur regulam [et non sequitur ad ipsam], et quoad hoc est non regulatum.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 3. Utrum necessitatem rebus imponat 11:2)
Et si corpus illud vi aliqua extrinsecus impressa continuo perturbetur, innotescet cursus quam proxime, colligendo mutationes quas vis illa in punctis quibusdam inducit, & ex seriei analogia, mutationes continuas in locis intermediis aestimando.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. III. De motu Corporum in Conicis Sectionibus excentricis. 53:2)
Quinta mutatio est transmutatio materiae in figuram membrorum, quam figuram non reciperet nisi esset humida et hanc mutationem facit vis formativa cordis vecta in locum membrorum per spiritum exsufflatum.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:27)
Sic et in Pauli conversione gestum videmus, qui cum superari ratione non posset, factis ipsis constrictus ad fidem est compulsus, et quanto gravior ipse ante conversionem fuerit, tanto postmodum fides ejus fortior exstitit;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 17:15)
Quodque in annua caeli conversione fieri solet, ut mota sidera tonent ac suos flexus tempestate significent, sic tum Romanae dominationis, id est humani generis, conversione penitus intremuit omnique genere discriminum, civilibus, externis, servilibus terrestribus ac navalibus bellis omne imperii corpus agitatum est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, RES SUB CAESARE AUGUSTO 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION