라틴어 문장 검색

Ergo cum quis mutare aliquid volet, paulatim debebit adsuescere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장8)
similiterque ei, qui vel caelum vel locum mutat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장86)
itaque is, cui hoc infirmum est, per aestatem id bene largo canali cotidie debet aliquamdiu subicere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 4장14)
Vitari etiam gravidines destillationesque possunt, si quam minime qui his opportunus est loca aquasque mutet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 5장5)
Quibus servatis ex reliqua victus consuetudine quam minimum mutari debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 10장10)
In quibus explicandis non dubitabo auctoritate antiquorum virorum uti, maximeque Hippocratis, cum recentiores medici, quamvis quaedam in curationibus mutarint, tamen haec illos optime praesagisse fateantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, PROOEMIUM2)
Si genus aliud ventorum est, salubriores septentrionales quam subsolani vel austri sunt, sic tamen haec, ut interdum regionum sorte mutentur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장11)
Illa tamen moderatius subiciam, coniecturalem artem esse medicinam, rationemque coniecturae talem esse, ut, cum saepius aliquando responderit, interdum tamen fallat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장52)
Si in continua febre puero venter nihil reddidit, mutaturque ei color, neque somnus accedit, ploratque is adsidue, metuenda nervorum distentio est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장9)
Quidam etiam, cum torquentur, pedes inter se, subinde mutatis vicibus, inplicant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장41)
si urina et vini mutatione et epotis aliquibus medicamentis mutatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장25)
si ne id quidemst, at certe uni pedi subiciendum fulmentum est, atque ita lectus huc et illuc manu inpellendus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 15장12)
fereque adhibetur, ubi summam cutem relaxari evocarique corruptum umorem et habitum corporis mutari expedit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 17장11)
pertinetque ad rem omnium proprietates nosse, primum ut sani sciant, quomodo his utantur, deinde ut exsequentibus nobis morborum curationes (III, IV) liceat species rerum, quae adsumendae erunt, subicere, neque necesse sit subinde singulas eas nominare.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장3)
Oportet itaque, ubi aliquid non respondet, non tanti putari auctorem quanti aegrum, et experiri aliud atque aliud, sic tamen ut in acutis morbis cito mutetur quod nihil prodest, in longis, quos tempus ut facit sic etiam solvit, non statim condemnetur, si quid non statim profuit, minus vero removeatur, si quid paulum saltem iuvat, quia profectus tempore expletur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 1장21)

SEARCH

MENU NAVIGATION