라틴어 문장 검색

at si videtur humilitas nostrae professionis habenda contemptui, quia Christo res humanas vitasque medicaturo putrium conscientiarum ultro 3 squalens ulcus aperimus, quod in nostri ordinis viris, etsi adhuc aliquid de neglegentia fetet, iam tamen nihil de superbia tumet, noveris volo non, ut est apud praesulem fori, sic esse apud iudicem mundi, namque ut is, qui propria vobis non tacuerit flagitia, damnatur, ita nobiscum qui eadem deo fuerit confessus absolvitur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Polemio suo salutem 3:1)
quamquam quis nunc ego aut quantus qui agere praesumam vobis imputantibus innocentem?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 1:3)
praesentum quoque neglegentiam litterarum nunc nec excuso, primum quod, etsi cupiam, parum cultius scribere queo, dein quod libellari opere confecto animus tandem feriaturus iam quae propalare dissimulat excolere detrectat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 7:3)
Saepe fortuna innocentem, numquam spes bona deserit.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, S2)
Tuta est iactura, quae fit neglegentia.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, T10)
Etiam innocentis cogit mentiri dolor.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 147)
In malis sperare bene nisi innocens nemo solet.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 253)
Legem nocens veretur, fortunam innocens.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 299)
Nocens precatur, innocens irascitur.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 428)
Peccandi duo sunt genera, aliud ex proposito, aliud ex neglegentia
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 485)
Profecto tales timidi, non innocentes dicendi.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 487)
Reus innocens fortunam, non testem timet.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 664)
Se damnat index, innocentem qui opprimit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 727)
Ubi innocens formidat, damnat iudicem.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 784)
Negat inquirendos ut innocentes, et mandat puniendos ut nocentes.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION