라틴어 문장 검색

exules Lacedaemoniorum, quo ex numero hi quoque duo fuerunt, et nobiscum erant, et quod domicilio sibi delegerant maritima oppida, se petitos credentes, in eos, quorum opera patria extorres ne in tuto quidem exsilio posse consenescere se indignabantur, impetum fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 430:2)
ac primum omnium, tamquam non hic nobiscum fuisset, sed aut ex curia populi Romani veniret aut regum arcanis interesset, omnia scit et nuntiat quae occulte facta sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 283:1)
illa tamquam regi et quae de foedere quod mihi est vobiscum disceptationem habeant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 436:2)
nunc vero, cum et bello patris tui quod nobiscum gessit interfuisses, et pacis postea, quam cum summa fide adversus eum coluimus,meminisses, quod fuit consilium, quorum et vim in bello et fidem in pace expertus esses, cum iis tibi bellum esse quam pacem malle?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 79:1)
"et Macedonas Illyriosque liberos esse, ut audimus, iubetis, cum servierint, antequam vobiscum bellarent - cuiusquam fortunae invidemus, immo agnoscimus clementiam populi Romani-;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 240:1)
gubernatorem qui in mea navi fuit Blepharonem arcessat, qui nobiscum prandeat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 280)
odio et malo et molestiae, bono usui estis nulli, nec vobiscum quisquam in foro frugi consistere audet;
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 219)
Immo ecastor stulta multum, quae vobiscum fabuler.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 580)
quidquid fecit, una nobiscum fecit:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 5, scene 268)
Scilicet, et quidem quasi tu nobiscum adveniens hodie oraveris, liberum ut commostraremus tibi locum et voluptarium, ubi ames, potes, pergraecere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 257)
Sermonem ibi nobiscum copulat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 361)
nam ita me Venus amoena amet, ut ego huc iam dudum simitu exissem vobiscum foras, nisi me vobis exornarem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 5, scene 52)
me fluctus habet quia secundum philosophos corpus solum nostrum est, quod nobiscum oritur, nobiscum perit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 3621)
vobiscum est Iope, vobiscum candida Tyro, vobiscum Europe nec proba Pasiphae, et quot Troia tulit vetus et quot Achaia formas, et Thebae et Priami diruta regna senis:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 28c4)
Haec dicit Dominus exercituum: In diebus illis apprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium, apprehendent fimbriam viri Iudaei dicentes: "Ibimus vobiscum; audivimus enim quoniam Deus vobiscum est" ".
(불가타 성경, 즈카르야서, 8장23)

SEARCH

MENU NAVIGATION