라틴어 문장 검색

nam voluptatibus et timoribus proiectis pro illis, quae parva ae fragilia sunt et ipsis flagitiis noxia, ingens gaudium subit, inconcussum et aequale, tum pax et concordia animi et magnitudo cum mansuetudine ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 16:2)
Eius crudelitatis emtor cuius nec pirata uenditor.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., a piratis tyrannicida dimissus.30)
Explicatur totus aduersus infelicem feminam tyrannicae crudelitatis apparatus et illa instrumenta uirorum quoque animos ipso uisu frangentia ad excutiendam muliebris pectoris scientiam proponuntur, uerberibus corpus abrumpitur.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, Torta a tyranno pro marito.10)
O hominem in sua crudelitate fastidiosum, qui cum uellet torquere, tamen nolebat audire!
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Tyrannus post abolitionem candidatus.11)
Virgae promuntur et ante mensam deosque crudelitatis uictima trucidatur.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Flamininus in cena reum puniens.13)
Libido omnis intra meretricem est, crudelitas intra carcerem.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Flamininus in cena reum puniens.28)
in Manlio inpotentiam a quo et filius et uictor occisus est, in Sylla crudelitatem, in Lucullo luxuriam, in multis auaritiam.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Flamininus in cena reum puniens.30)
est enim tempus quo noxius perire non debeat?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Flamininus in cena reum puniens.37)
crudelitatem imperii uerbo mitiore subducunt.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, demens quod mori coegerit filiam.36)
Vectigalis isti fuit crudelitas eo magis quod omnes praeter istum misericordes sumus.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Mendici debilitati.5)
Plus acceptum crudelitati quam expensum misericordiae refert.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Mendici debilitati.23)
Medea, Colchi noxium Aeetae genus, nondum meis exportat e regnis pedem?
(세네카, 메데아 4:21)
noxium macta caput.
(세네카, 메데아 15:21)
hic gravior illo pestis, hic hostis deum hominumque templis expulit superos suis civesque patria, spiritum fratri abstulit, hausit cruorem matris - et lucem videt fruiturque vita noxiam atque animam trahit!
(세네카, 옥타비아 4:13)
extinctus umbras agitat infestus meas flammisque vultus noxios coniunx petit, instat', minatur, imputat fatum mihi tumulumque nati, poscit auctorem necis, iam parce:
(세네카, 옥타비아 9:39)

SEARCH

MENU NAVIGATION