라틴어 문장 검색

in hoc tanto, tam atroci, tam singulari maleficio, quod ita raro exstitit ut, si quando auditum sit, portenti ac prodigi simile numeretur, quibus tandem tu, C. Eruci, argumentis accusatorem censes uti oportere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 13장 4:1)
iam quos nemo propter ignobilitatem nominat, sescenti sunt qui inter sicarios et de veneficiis accusabant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 32장 2:3)
in minimis rebus qui mandatum neglexerit, turpissimo iudicio condemnetur necesse est, in re tanta cum is cui fama mortui, fortunae vivi commendatae sunt atque concreditae, ignominia mortuum, inopia vivum adfecerit, is inter honestos homines atque adeo inter vivos numerabitur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 39장 1:2)
non modo enim pollicitus erat in Gallia sed Romae cotidie, simul atque sibi hic adnuisset, numeraturum se dicebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 5장 1:3)
an, quod saepe multis in locis dixisti, ne in civitate sit, ne locum suum quem adhuc honestissime defendit obtineat, ne numeretur inter vivos, ut decernat de vita et ornamentis suis omnibus, apud iudicem causam priore loco dicat et, eam cum orarit, tum denique vocem accusatoris audiat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 13장 2:9)
quae sola tum quidem tradebantur ab eis qui dicendi numerabantur magistri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 5장 1:2)
itaque numquam est numeratus orator, nec vero, si historiam non scripsisset, nomen eius exstaret, cum praesertim fuisset honoratus et nobilis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 9장 4:8)
unum aberit, quod quartum numerat Theophrastus in orationis laudibus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 24장1)
neque ego umquam bona perdidisse dicam, si quis pecus aut supellectilem amiserit, nec non saepe laudabo sapientem illum, Biantem, ut opinor, qui numeratur in septem:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 1장 2:2)
quoniam argentum omne mulieri legatum est, non potest ea pecunia quae numerata domi relicta est non esse legata;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 3장 3:1)
forma enim a genere, quoad suum nomen retinet, numquam seiungitur, numerata autem pecunia nomen argenti retinet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 3장 3:2)
Nam quid interest, cum hoc sumpseris, pecuniam numeratam mulieri deberi cui sit argentum omne legatum, utrum hoc modo concludas argumentum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 13장2)
Est autem numerata pecunia argentum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 13장8)
Non et legatum argentum est et non est legata numerata pecunia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 13장11)
legata igitur numerata pecunia est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 13장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION