라틴어 문장 검색

Sin autem fistulis plumbeis ducetur, primum castellum ad caput struatur, deinde ad copiam aquae lumen fistularum constituatur, eaeque fistulae castello conlocentur ad castellum, quod erit in moenibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장12)
saporemque meliorem ex tubulis esse cotidianus potest indicare victus, quod omnes, et structas cum habeant vasorum argenteorum mensas, tamen propter saporis integritatem fictilibus utuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장52)
per canalem lineam in angulum deduxit ibique tubulos struxit;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장14)
Sin autem propter fluctus aut impetus aperti pelagi destinae arcas non potuerint continere, tunc ab ipsa terra sive crepidine pulvinus quam firmissime struatur, isque pulvinus exaequata struatur planitia minus quam dimidiae partis, reliquum, quod est proxime litus, proclinatum latus habeat.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 12장9)
et si ex structis futuri sunt, quam minutissimis caementis struantur, sin autem quadrato saxo aut marmore, maxime modicis paribusque videtur esse faciundum, quod media coagmenta medii lapides continentes firmiorem facient omnis operis perfectionem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 4장14)
Tum autem struentes animose et aevo prospicientes maioribus cogitationibus ex varietate artium natis, non casas sed etiam domos fundatas et latericiis parietibus aut e lapide structas materiaque et tegula tectas perficere coeperunt, deinde observationibus studiorum e vagantibus iudiciis et incertis ad certas symmetriarum perduxerunt rationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장26)
Cum ea structa fuerint et fastigia sua ex structione habuerint, ita fricentur, uti, si sectilia sint, nulli gradus in scutulis aut trigonis aut quadratis seu favis extent, sed coagmentorum compositio planam habeat inter se directionem, si tesseris structum erit, ut eae omnes angulos habeant aequales;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장17)
Corporis vero forma constabit exiguo capite, nigris oculis, naribus apertis, brevibus auriculis et arrectis, cervice molli lataque nec longa, densa iuba et per dextram partem profusa, lato et musculorum toris numeroso pectore, grandibus armis et rectis, lateribus inflexis, spina duplici, ventre substricto, testibus paribus et exiguis, latis lumbis et subsidentibus, cauda longa et setosa crispaque, mollibus atque altis Tectisque cruribus, tereti genu parvoque neque introrsus spectanti, rotundis clunibus, feminibus torosis ac numerosis, duris ungulis et altis et concavis rotundisque, quibus coronae mediocres superpositae sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 29장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION