라틴어 문장 검색

consuetudo vero certissima loquendi magistra, utendumque plane ut nummo, cui publica forma est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 224:1)
iidem centum milia nummum et fidem Deum ostendant duplices quoque soloecismos esse, quando et casum mutant et numerum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 238:1)
et cum bona C. Rabirii nummo sestertio addicit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 319:6)
Non enim citamur ex censu.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 12 6:3)
habet domum formosam, sed alienis nummis paratam:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 6:2)
Quid est cena sumptuosa flagitiosius et equestrem censum consumente ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 41:1)
Scire liceat, quanti quidque in censum deferendum sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 58:8)
Falleris enim et pluris quaedam quam sunt putas, adeoque falleris, ut, quae maximi inter nos habentur, divitiae, gratia, potentia, sestertio nummo aestimanda sint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 59:1)
Atqui dati iudicibus nummi sunt et, quod hac etiamnunc pactione turpius est, stupra insuper matronarum et adulescentulorum nobilium stilari loco exacta sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 2:2)
An ne nummi vobis eriperentur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 6:3)
quam durus sit faenerator Caecilius, a quo minoris centesimis propinqui nummum movere non possint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 2:5)
Quam putas esse iucundum tribubus vocatis, eum candidati in templis suis pendeant et alius nummos pronuntiet, alius per sequestrem agat, alius eorum manus osculis conterat, quibus designatus contingendam manum negaturus est, omnes attoniti vocem praeconis exspectent, stare otiosum et spectare illas nundinas nec ementem quicquam nec vendentem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 3:2)
Adferat censum, et quicquid habet et quicquid sperat, simul computet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 9:5)
excutiat testamenta, scrutetur census;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. Arcipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iurauit. relicto patre secuta est adulescentem. Rediit ad patrem, duxit illam. orba incidit. pater imperat, ut ar 5:4)
cedo mihi patris mei censum.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam alterum fratrem tyrannum occidit, alterum in adulterio deprehensum deprecante patre interfecit. a piratis captus scripsit patri de redemptione. pater piratis epistolam scripsit, si praecidissent manus, duplam s 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION