라틴어 문장 검색

Iovis autem inter Martis et Saturni circinationem currens maiorem quam Mars, minorem quam Saturnus pervolat cursum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장48)
calculum ineundo inveni quod corporum aequalium & à Sole, Jove, Saturno ac Terra aequaliter distantium pondera in Solem, Jovem, Saturnum ac Terram forent ad invicem ut 1, 1/1100, 1/2360 & 1/28700 respectivè.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 36:12)
Unde cum pondera aequalium corporum à centris Solis, Jovis, Saturni ac Telluris aequaliter distantium sint in Solem, Jovem, Saturnum ac Terram ut 1, 1/1100, 1/2360, 1/28700 respective, & auctis vel diminutis distantiis diminuuntur vel augentur pondera in duplicata ratione;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 36:19)
Italis enim primus vitem ostendit Saturnus, ut in septimo legimus vitisator curvam servans sub imagine falcem Saturnusque senex.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1652)
In conjunctione autem Jovis & Saturni gravitates acceleratrices Solis in Saturnum, Jovis in Saturnum & Jovis in Solem sunt fere ut 16, 81 & {16 × 81 × 2360} ÷ 25 seu 122342, adeoque differentia gravitatum Solis in Saturnum & Jovis in Saturnum est ad gravitatem Jovis in Solem ut 65 ad 122342 seu 1 ad 1867.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 11~20 11:6)
Ut sollicitus sim, cum Saturnus et Mars ex contrario stabunt aut cum Mercurius vespertinum faciet occasum vidente Saturno, potius quam hoc discam, ubicumque sunt ista, propitia esse, non posse mutari?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 14:4)
Hanc autem deam Opem Saturni coniugem crediderunt, et ideo hoc mense Saturnalia itemque Opalia celebrari, quod Saturnus eiusque uxor tam frugum quam fructuum repertores esse credantur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 19:1)
scit enim Saturni stellam nocendi facultatem habere, ut alibi Irim de caelo misit Saturnia Iuno et Saturnique altera proles irarum tantos et reliqua.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 923)
scilicet ut Iovem alerent, quem Ops Saturni uxor Curetibus, Corybantibus et Idaeis Dactylis custodiendum dedit in monte Cretae Dictaeo, ne eum Saturnus con- sumeret, ut filios omnes solebat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1504)
Error tamen omnis in motu Saturni circa Solem, à tanta in Jovem gravitate oriundus, evitari fere potest constituendo umbilicum Orbis Saturni in communi centro gravitatis Jovis & Solis (per Prop.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 11~20 11:4)
alii honorem eum Saturno haberi, seu principia religionis tradentibus Idaeis, quos cum Saturno pulsos et conditores gentis accepimus, seu quod de septem sideribus, quis mortales reguntur, altissimo orbe et praecipua potentia stella Saturni feratur, ac pleraque caelestium viam suam et cursus septenos per numeros commeare.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 4장9)
Cum primus quoque aera signaret, servavit et in hoc Saturni reverentiam, ut, quoniam ille navi fuerat advectus, ex una quidem parte sui capitis effigies, ex altera vero navis exprimeretur, quo Saturni memoriam in posteros propagaret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 22:1)
frigida saturni quo sese stella receptet id est nocens, ut "frigidus, o pueri, fugite hinc, latet anguis in herba". ideo autem hoc dicit, quia Saturnus deus pluviarum est, unde etiam senex fingitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3361)
Saturnum itaque, si quantum litterae docent, neque Diodorus Graecus aut Thallus neque Cassius Severus aut Cornelius Nepos neque ullus commentator eiusmodi antiquitatum aliud quam hominem promulgaverunt, si quantum rerum argumenta, nusquam invenio fideliora quam apud ipsam Italiam, in qua Saturnus post multas expeditiones postque Attica hospitia consedit, exceptus a Iano, vel Iane, ut Salii volunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 10장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION