라틴어 문장 검색

Suopte utrosque decuit acceptos cibo, Alteris inanem bulbam madidam dari, Alteris nuces in proclivi profundere.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 6:4)
Nux castanea, de qua Virgilius:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 7:1)
Castaneasque nuces, vocatur et Heracleotica.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 7:2)
Nunc dicendum est quae sit Graeca nux.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 8:1)
Nux Graeca amygdale.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 8:5)
Nucem Graecam, ait, favumque adde quantum libet.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 8:7)
— Molluscam nucem Super eius dixit inpendere tegulas.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 9:3)
Ecce Plautus nominat quidem, sed quae sit nux mollusca non exprimit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 10:1)
Mollusca haec nux est, ne quis forte inscius erret.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 12:3)
Nux terentina dicitur quae ita mollis est ut vix adtrectata frangatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 13:1)
Item quod quidam Tarentinas oves vel nuces dicunt, quae sunt terentinae a tereno, quod est Sabinorum lingua molle:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 13:3)
Nux pinea hos nobis qui adpositi sunt nucleos dedit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 14:1)
Et, quia mala videmus admixta bellariis, post nuces de malorum generibus disserendum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIX. 1:1)
Secundum hanc definitionem Persicum, quod Suevius poeta superius inter nuces numerat, magis erit inter mala numerandum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIX. 1:3)
nec sic admitto varietatem, ut luxum probem, ubi quaeruntur aestivae nives et hibernae rosae, et, dum magis ostentui quam usui servitur, silvarum secretum omne lustratur et peregrina maria sollicitantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 32:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION