라틴어 문장 검색

ad extremum, diuturna meditatione concepta, praesumunt inire conflictum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVII. 1:10)
Habuit alterum fratrem uocabulo Ultanum, qui de monasterii probatione diuturna ad heremiticam peruenerat uitam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 3:6)
o ego ne possim tales sentire dolores, quam mallem in gelidis montibus esse lapis, stare uel insanis cautes obnoxia uentis, naufraga quam uasti tunderet unda maris!
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 45)
Et tamen, utcumque est, siue illi uera moneri, mendaci somno credere siue uolent, efficiat uanos noctis Lucina timores et frustra inmeritum pertimuisse uelit, si mea nec turpi mens est obnoxia facto nec laesit magnos impia lingua deos.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 46)
tunc adeo fracti simul cum corpore sunt spiritus illi feroces, ut qui nihil ante ratus esset minus regium quam sacris dedere animum, repente omnibus magnis parvisque superstitionibus obnoxius degeret religionibusque etiam populum impleret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 330:1)
forte ita inciderat ne duo violenta ingenia matrimonio iungerentur fortuna, credo, populi Romani, quo diuturnius Servi regnum esset constituique civitatis mores possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 468:2)
temptari profecto patientiam ut, si iugum acceperint, obnoxios premat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 510:2)
haud diuturna ira populi in Cassium fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 456:1)
nec diuturnam quietem Aequi dederunt, qui rupto foedere quod ictum erat priore anno cum Romanis imperium ad Gracchum Cloelium deferunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 272:1)
minus insignis, quia non diuturna, mutatio fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 348:2)
si Ardeates sua tempora exspectare velint arbitriumque senatui levandae iniuriae suae permittant, fore ut postmodo gaudeant se irae , sciantque patribus aeque curae fuisse ne qua iniuria in eos oreretur ac ne orta diuturna esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 79:1)
maximam autem eius custodiam esse si magna imperia diuturna non essent et temporis modus imponeretur quibus iuris imponi non posset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 253:3)
grave esse iisdem per tot annos magna parte vitae obnoxios vivere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 254:2)
consensu ingenti populi legem postero die pertulit et ut re ipsa inquit sciatis, Quirites, quam mihi diuturna non placeant imperia, dictatura me abdico.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 255:1)
simul castra castris coniunxissent, satis confidere nec sceleratissimis hostibus diuturnum ex ignominia exercitus Romani gaudium fore, et populum Romanum intellecturum quanto melius de re publica meriti sint qui se dictatorem tertium dixerint quam qui ob ereptum censurae regnum labem secundae dictaturae suae imposuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 350:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION