라틴어 문장 검색

Item sine tristitia eum dici aiunt, qui non est obnoxius tristitiae nec frequens nimiusve in hoc vitio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 3:2)
Exempla enim se ipsos inutilis disciplinae circumferunt nulli non vitio, quod insequuntur, obnoxii.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 35:2)
Umbram quoque transvolantium reformidant obnoxia avibus rapto viventibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 18:4)
has inopis undae brevia comminuunt vada, pars vehitur huius prima, pars scopulo sedet;
(세네카, 아가멤논 10:68)
Quid me furoris incitam stimulis novi quid mentis inopem, sacra Parnasi iuga, rapitis?
(세네카, 아가멤논 13:4)
Abstrusa caeco carcere et saxo exigat aevum, et per omnes torta poenarum modos referre quem nunc occulit forsan volet inops egens inclusa, paedore obruta, vidua ante thalamos, exul, invisa omnibus aethere negate sero subcumbet malis.
(세네카, 아가멤논 18:6)
Corpora obnoxia sunt et adscripta dominis ;
(세네카, 행복론, Liber III 89:3)
Duas deus res dedit, quae illum obnoxium validissimum facerent, rationem et societatem ;
(세네카, 행복론, Liber IV 84:5)
Non satis apparebat inopem esse, qui extra naturae terminos arma proferret, qui se in profundum inexploratum et immensum aviditate caeca prosus immitteret ?
(세네카, 행복론, Liber VII 15:1)
non accipimus brevem vitam, sed facimus, nec inopes eius sed prodigi sumus.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 5:2)
nullum enim tam inops exilium est, quod non alendo homini abunde fertile sit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 73:4)
Transeamus opes paene inopes, veniamus ad locupletes.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 83:3)
Unicum tibi ornamentum, pulcherrima et nulli obnoxia aetati forma, maximum decus visa est pudicitia.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 112:2)
Numquam illi obnoxius fuit;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 9:2)
Labant humana ac fluunt neque ulla pars vitae nostrae tam obnoxia aut tenera est quam quae maxime placet, ideoque felicissimis optanda mors est, quia in tanta inconstantia turbaque rerum nihil nisi quod praeterit certum est.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 130:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION