라틴어 문장 검색

praeter haec Celsus excludere, asseverare, detrectare, excitare iudicem, proverbiis uti, et versibus et ioco et invidia et invocatione intendere crimen (quod est δείνωσισ), adulari, ignoscere, fastidire, admonere, satisfacere, precari, corripere, figuras putat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 150:1)
at in blandiendo, fatendo, satisfaciendo, rogando, lenis et summissa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 210:6)
dextrae se frequenter accommodat, sive in digitos argumenta digerimus sive aversas in sinistrum palmis sive obiicimus adversas sive in latus utramque distendinuis, sive satisfacientes (diversi autem sunt hi gestus) sive adorantes atollimus sive aliqua demonstratione aut protendiinus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 261:2)
quibus ego, cum de meo primum opere respondero, etiam pro boni viri officio, si quando eum ad defensionem nocentium ratio duxerit, satisfaciam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 40:1)
et abunde dixit bene, quisquis rei satisfecit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 151:3)
Ii, quod res in invidia erat, simul et ab Numidis obsecrati, triduo nauem ascendere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 25장7)
Igitur equitatum omnem ad castra propere misit ac statim C. Marium cum cohortibus sociorum, eumque lacrimans per amicitiam perque rem publicam obsecrat, ne quam contumeliam remanere in exercitu victore neue hostis inultos abire sinat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 58장9)
Si illi manum aut morbus aut hostis exciderit, si quis oculum vel oculos casus excusserit, reliquiae illi suae satisfacient, et erit inminuto corpore et amputato tam laetus, quam integro fuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 4:3)
Ita fac, oro atque obsecro.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 1:2)
Vix vivo," " Noli, obsecro te," inquit, " istuc dicere;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 27 8:4)
" Nunc volo paucissimas adhuc interrogationes nostrorum tibi reddere ad virtutem pertinentes, quam satisfacere vitae beatae contendimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 11:3)
Utrum, obsecro te, aequius iudicas te naturae an tibi parere naturam ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 93 2:1)
Obsecro te, Lucili, hoc agamus, ut quemadmodum pretiosa rerum sic vita nostra non multum pateat, sed multum pendeat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 93 4:7)
Quid est, obsecro te, Lucili, cur timeat laborem vir, mortem homo ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 25:1)
Obsecro vos, tam necessariam curam maioribus melioribusque debitam in re nescio an falsa, certe inutili terimus ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION