라틴어 문장 검색

Iamque rex eduxerat copias et moenia obsidebat, cum hostium, qui discrimen temptaverant, obruti telis sunt Aliis ergo deditionem, aliis pugnam experiri placebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 10장 12:1)
Et interdum dubitabat, an Macedones tot emensi spatia terrarum, in acie et in castris senes facti per obiecta flumina, per tot naturae obstantes difficultates secuturi essent:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 2장 11:1)
"Nisi obstat ignavia, inde victores perdomito fine terrarum revertemur in patriam."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 2장 14:36)
Nihil deinde praeter has gentes obstare, quominus terrarum spatia emensi ad finem simul mundi laborumque perveniant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 4장 21:2)
Ille ut, antequam ultimus spiritus deficeret, dimicans tamen extingueretur, clipeo se adlevare conatus est et, postquam ad conitendum nihil supererat virium, dextera inpendentes ramos conplexus temptabat adsurgere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 5장 12:2)
iam nihil gloriae deesse, nihil obstare virtuti, sine ullo Martis discrimine, sine sanguine oram terrae ab illis capi:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 9장 4:3)
adeo nec luxuriae quicquam crudelitas nec crudelitati luxuria obstat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 10장 37:1)
Illi temptari ipsos rati, quo facilius ab integris sumptuosos discerneret, prolatando aliquantum extraxerant temporis.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 2장 12:1)
Et rex satis gnarus, professioni aeris pudorem, non contumaciam obstare, mensas totis castris poni iussit et X milia talentum proferri.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 2장 12:2)
Nam vim temptantes Persas facile reppulerant asperitate locorum defensi, in quae se recipiebant, quotiens armis superati erant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:75)
at Iuno Argolicas pariter Macetumque per urbes spargit inexpertos temptare parentibus austros
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 102:1)
scio me cunctis e gentibus unum inlicitas temptare vias hiememque mereri:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 211:2)
quid regio immanis, quid barbarus amnibus ullis Phasis et aversis proles mea gentibus obstat?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 548:1)
adfremit his quassatque caput qui vellera dono Bellipotens sibi fixa videt, temptataque contra
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 559:1)
mors sera viam temptataque claudat effugia et nostras nequeat praecurrere diras,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 845:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION