라틴어 문장 검색

Nequissimo verberoni sua placuit salus de mea morte, et multum conservae laudata sagacitate destinatae iam lanienae cultros acuebat.
(아풀레이우스, 변신, 8권 19:9)
Isto placito vas immane confestim aquae pellucidae de proxumo petitae fonte cunctantes adhuc offerunt mihi:
(아풀레이우스, 변신, 9권 4:2)
"Nam et ipse semper cum mea coniuge tam concorditer vixi, ut ex secta prudentium eadem nobis ambobus placerent."
(아풀레이우스, 변신, 9권 24:9)
Placuit ut ipse quidem contubernio se tantisper absconderet (nam praeter propriam contumeliam militaris etiam sacramenti genium ob amissam spatham verebatur), ipsi autem signis nostris enotatis investigationi vindictaeque sedulam darent operam:
(아풀레이우스, 변신, 9권 38:2)
Postremum magistratibus placuit obstinate denegantem scrutinio detegere;
(아풀레이우스, 변신, 9권 38:8)
Placuit salubre consilium et illico iussus praeco pronuntiat patres in curiam convenirent.
(아풀레이우스, 변신, 10권 7:1)
Simul enim finita est dicentium contentio, veritatem criminum fidemque probationibus certis instrui nec suspicionibus tantam coniecturam permitti placuit, atque illum potissimum servum, qui solus haec ita gesta esse scire diceretur, sisti modis omnibus oportere.
(아풀레이우스, 변신, 10권 7:6)
Ad istum modum seniore adorante placuit, et itur confestim magna cum festinatione ad illud sepul- dirum, quo corpus pueri depositum iacebat:
(아풀레이우스, 변신, 10권 12:1)
vita vetus displicet, mores placent novi;
(ARCHIPOETA, X63)
qui subinde -- velut apis prudentissima, quae primo mane caris e cellulis consurgens aestivo tempore, per incerta aeris itinera cursum veloci volatu dirigens, super multiplices ac diversos herbarum, holerum, fruticum flosculos descendit, probatque quid maxime placuerit atque domum reportat -- mentis oculos longum dirigit, quaerens extrinsecus quod intrinsecus non habebat, id est in proprio regno suo.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 76 79:14)
'placetne tibi, quod illud testimonium in aliqua foliuncula segregatim scribam?
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 88 91:6)
Incognitum est enim, si aliquando aliquod taliter aut plura reperiamus, quae tibi placuerint, testimonia;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 88 91:7)
His ita diffinitis, solito suo more intra semetipsum cogitabat, quid adhuc addere potuisset, quod plus placeret ad piam meditationem;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 99 104:1)
Horum itaque amorem perniciosissimum poenarumque plenissimum vera et divina philosophia monet frenare atque sopire, ut se toto animus, etiam dum hoc corpus agit, in ea, quae semper eiusdem modi sunt neque peregrino pulchro placent, feratur atque aestuet.
(아우구스티누스, 편지들, 1. (A. D. 386 Epist. II) Zenobio Augustinus2)
Si hominibus placere vellem, Christi servus non essem.
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 7:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION