라틴어 문장 검색

Lentuli in Cephallaniam missi, ut in Peloponnesum traicerent oramque maris in occidentem versi ante hiemem circumirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 387:1)
duo cingunt flumina, Clausal a latere urbis quod in orientem patet praefluens, Barbanna ab regione occidentis, ex Labeatide palude oriens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 382:1)
mons Scordus, longe altissimus regionis eius, ab oriente Dardanicam subiectam habet, a meridie Macedoniam, ab occasu Illyricum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 384:1)
itaque quem ad modum, quia certi solis lunaeque et ortus et occasus sint, nunc pleno orbe, nunc senescentem exiguo cornu fulgere lunam non mirarentur, ita ne obscurari quidem, cum condatur umbra terrae, trahere in prodigium debere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 477:1)
Macedonas ut triste prodigium, occasum regni perniciemque gentis portendens, movit nec aliter vates.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 479:1)
sita est in tumulo vergente in occidentem hibernum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 576:1)
sub occasum solis deferuntur quae ad usum necessaria erant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 59:3)
Isthmus duo maria ab occasu et ortu solis finitima artis faucibus dirimens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 331:4)
cis Strymonem autem vergentia ad occasum, Bisalticam omnem cum Heraclea, quam Sinticen appellant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 347:2)
secundam fore regionem, quam ab ortu Strymo amplecteretur amnis, praeter Sinticen Heracleam et Bisaltas, ab occasuque Axius terminaret fluvius, additis Paeonibus, qui prope Axium flumen ad regionem orientis colerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 348:1)
tertia pars facta, quam Axius ab oriente, Peneus amnis ab occasu cingunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 349:1)
adiecta huic parti regio Paeonia, qua ab occasu praeter Axium amnem porrigitur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 349:3)
nam ni ante solem occasum elo * meam domum ne inbitas:
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 271)
tum facito ante solem occasum ut venias advorsum mihi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 2, scene 3150)
ex astrologia autem cognoscitur oriens, occidens, meridies, septentrio, etiam caeli ratio, aequinoctium, solstitium, astrorum cursus;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장53)

SEARCH

MENU NAVIGATION