라틴어 문장 검색

Quanto ergo licentius et aequius matbematicorum inprobamus errores, quam divinas leges vel etiam domorum nostrarum curam damnare atque abicere cogimur, quod nec ipsi mathematici faciunt!
(아우구스티누스, 편지들, 57. (A. D. Epist. CCXLVI) Lampadio Augustinus 2:2)
Quod verba istaec Quadrigari ex Annali tertio, ibi mille hominum occiditur, non licenter neque de poetarum figura, sed ratione certa et proba grammaticae disciplinae dicta sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XVI 1:1)
Ibi occiditur mille hominum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XVI 2:2)
Masurius autem Sabinus, in undecimo Librorum Memorialium, civicam coronam tum dari solitam dicit, cum is qui civem servaverat eodem tempore etiam hostem occiderat neque locum in ea pugna reliquerat;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 14:1)
Cum in patrem eius, bello magno victum et urbe in qua erat capta, hostis gladio educto, regem esse ignorans, invaderet, diduxit adulescens os, clamare nitens, eoque nisu atque impetu spiritus vitium nodumque linguae rupit planeque et articulate elocutus est, clamans in ne rex Croesus occideretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, IX 3:1)
Is me statim rei capitalis damnandum dandumque ad bestias curavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 28:1)
Compluriens eorum milites mercennarii inter se multi alteri alteros in castris occidere, compluriens multi simul ad hostis transfugere, compluriens in imperatorem impetum facere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XXI 18:3)
Nam gladiatori composito ad pugnandum pugnae haec proposita sors est, aut occidere, si occupaverit, aut occumbere, si cessaverit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 32:1)
si quis maiorem pecuum numerum habere voluerit, tantum damnas esto?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 38:5)
Causam cognomenti fuisse accepimus torquis ex auro , quam ex hoste quem occiderat detractam induit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIII 4:1)
Ab hoc Tito Manlio, cuius hanc pugnam Quadrigarius descripsit, imperia et aspera et immitia dicta sunt, quoniam postea bello adversum Latinos cum esset consul, filium suum securi percussit, qui speculatum ab eo missus, . . interdicto, hostem, a quo provocatus fuerat, occiderat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIII 21:1)
Nam furem qui manifesto furto prensus esset tum demum occidi permiserunt, si aut, cum faceret furtum, nox esset, aut interdiu telo se, cum prenderetur, defenderet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 8:1)
Eadem mulier virum et filium eodem tempore venenis clam datis vita interfecerat atque id fecisse se confitebatur dicebatque habuisse se faciendi causam, quoniam idem illi maritus et filius alterum filium mulieris, ex viro priore genitum, adulescentem optimum et innocentissimum, exceptum insidiis occidissent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, VII 3:1)
nam et cum oriuntur et cum occidunt, tempestates pluvias largosque imbres cient.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, IX 5:4)
Sed is non, ita ut dixisti, M. Catonis, praetorii viri, qui se Uticae occidit it quem Cicero laudavit, pater fuit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XX 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION