라틴어 문장 검색

ut si elleborum uel cicutam uel sucum papaueris emissem, item alia eiusdem modi quorum moderatus usus salutaris, sed commixtio uel quantitas noxia est, quis aequo animo pateretur, si me per haec ueneficii arcesseres, quod ex illis potest homo occidi?
(아풀레이우스, 변명 30:11)
o falsum audax et nimium, o mendacium uiginti annorum exilio puniendum.
(아풀레이우스, 변명 87:15)
Musae cum Minerua dissimulamenti gratia iudices adstitere, ad deridendam scilicet monstri illius barbariam nec minus ad stoliditatem poeniendam.
(아풀레이우스, 플로리다 3:9)
non in totum aeuum tamen uocem desuescebant, nec omnes pari tempore elingues magistrum sectabantur, sed grauioribus uiris breui spatio satis uidebatur taciturnitas modificata, loquaciores enimuero ferme in quinquennium uelut exilio uocis puniebantur.
(아풀레이우스, 플로리다 15:31)
ergo sicut ad poenam sufficit meditari punienda, sic et ad laudem satis est conari praedicanda.
(아풀레이우스, 플로리다 20:12)
"Comminus in aspectum, si vires, derige et grassare naviter et occide moriturus."
(아풀레이우스, 변신, 2권 17:5)
"mea punivero;"
(아풀레이우스, 변신, 5권190)
"An ignoras eos etiam, qui morituris auxilium salutare denegarint, quod contra bonos mores id ipsum fecerint, solere puniri?"
(아풀레이우스, 변신, 7권 25:10)
"Nec tamen cum quoquam participatis noc- turnis imaginibus, sed indicio facinoris prorsus dissimulatio, et nequissimum percussorem punire et aerumnabili vitae sese subtrahere tacita decernit."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:62)
"Vindicavi in mei mariti cruentum peremptorem, punita sum funestum mearum nuptiarum praedonem."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:94)
puniamus virtute vitium,
(ARCHIPOETA, I69)
ut puniat omne maleficum,
(ARCHIPOETA, I115)
ortus enim erat de Gothis et Iutis, de semine scilicet Stuf et Wihtgar, duorum fratrum et etiam comitum, qui, accepta potestate Uuectae insulae ab avunculo suo Cerdic rege et Cynric filio suo, consobrino eorum, paucos Britones eiusdem insulae accolas, quos in ea invenire potuerunt, in loco, qui dicitur Guuihtgaraburhg, occiderunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 2 5:5)
Eodem quoque anno Aethelstan, et Ealhere comes magnum paganorum exercitum in Cantia, in loco, qui dicitur Sandwic, occiderunt, et ex navibus eorum novem naves ceperunt;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 6 9:1)
Sed, more suo, solita fallacia utens, et obsides et iuramentum atque fidem promissam non custodiens, nocte quadam, foedere disrupto, omnes equites, quos habebat, occidit, versusque inde ad alium locum, qui dicitur Saxonice Exanceastre, Britannice autem Cairuuisc, Latine quoque civitas in orientali ripa fluminis Uuisc sita est, prope mare meridianum, quod interluit Galliam Britanniamque, inopinate direxit, et ibi hyemavit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 49 52:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION