라틴어 문장 검색

contagia fascibus, oro, defendas ignava tuis neu tradita libris omina vestitusque meos, quibus omne, quod ambit oceanus, domui, tanta caligine mergi calcarique sinas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:299)
Qui modo sublimes rerum flectebat habenas patricius, rursum verbera nota timet et solitos tardae passurus compedis orbes in dominos vanas luget abisse minas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:1)
quis vos lustrare valebit oceanus?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:15)
sic magna tueri regna nihil, patiensque iugi deluditur orbis?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:58)
post terga reductas uberibus propior mordebat fibula vestes, inque orbem tereti mitra retinente capillum strinxerat et virides flavescere iusserat angues.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:116)
nunc alter in armis sexus et eunuchis se defensoribus orbis credidit;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:140)
nuper ab Oceano Gallorum exercitus ingens illis ante vagus tandem regionibus haesit gaesaque deposuit, Graio iam mitis amictu, pro Rheno poturus Halyn.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:155)
fraterno coniungi coeperat orbis imperio (quis enim tanto terrore recentis exempli paribus sese committeret ausis?)
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:311)
ne quid tamen orbe reciso venditor amittat, provincia quaeque superstes dividitur geminumque duplex passura tribunal cogitur alterius pretium sarcire peremptae.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:330)
decorent virecta Baetim, Tagus intumescat auro generisque procreator sub vitreis Oceanus luxurietur antris.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 2:7)
rectore sub uno conspirat geminus frenis communibus orbis.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:2)
ille diu miles populus, qui praefuit orbi, qui trabeas et sceptra dabat, quem semper in armis horribilem gentes, placidum sensere subactae, nunc inhonorus egens perfert miserabile pacis supplicium nulloque palam circumdatus hoste obsessi discrimen habet.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:58)
solidatam crista resurgens erexit galeam clipeique recanduit orbis et levis excussa micuit rubigine cornus.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:137)
dum sanguis in orbe noster erit, semper pallebit regia Bocchi.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:227)
sciat orbis Eous sitque palam Gallos causa, non robore vinci.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:283)

SEARCH

MENU NAVIGATION