라틴어 문장 검색

Haec omnia argumenta sunt diaboli Talem olim Antimum, talem nuper Sofronium Roma congemuit.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 22:2)
"Et certe paucas urbes nominavi, in quibus olim fuere regna non modica."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 16:16)
Olim offensum sentimus nec placamus Deum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 17:5)
Quis hoc crederet, ut Albini pontificis neptis de repromissione matris nasceretur, ut praesente et gaudente avo parvulae adhuc lingua balbutiens alleluia resonaret et virginem Christi in suo gremio nutriret et senex?
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 1:8)
Cum avum viderit, in pectus eius transiliat, e collo pendeat, nolenti alleluia decantet.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:26)
quis totidem erexit villas, quis fercula septem secreto cenavit avus?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I33)
"agmine facto debuerant olim tenues migrasse Quirites."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III70)
sed olim prodigio par est in nobilitate senectus, unde fit ut malim fraterculus esse gigantis.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV41)
"namque et titulis et fascibus olim maior habebatur donandi gloria, solum poscimus ut cenes civiliter, hoc face et esto, esto, ut nunc multi, dives tibi, pauper amicis."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V52)
si moechorum notissimus olim stulta maritali iam porrigit ora capistro, quem totiens texit perituri cista Latini?
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI16)
famam contempserat olim, cuius apud molles minima est iactura cathedras.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI41)
hunc dedit olim barbarus incestae, dedit hunc Agrippa sorori, observant ubi festa mero pede sabbata reges et vetus indulget senibus clementia porcis.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI81)
sit formosa decens dives fecunda, vetustos porticibus disponat avos, intactior omni crinibus effusis bellum dirimente Sabina, rara avis in terris nigroque simillima cycno:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI83)
"olim convenerat,"
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI146)
cur Allobrogicis et magna gaudeat ara natus in Herculeo Fabius lare, si cupidus, si vanus et Euganea quantumvis mollior agna, si tenerum attritus Catinensi pumice lumbum squalentis traducit avos, emptorque veneni frangenda miseram funestat imagine gentem?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII5)

SEARCH

MENU NAVIGATION