라틴어 문장 검색

nunc altae frondes et rami matris opacant crescentique adimunt fetus uruntque ferentem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 4:5)
Nec requies, quin aut pomis exuberet annus aut fetu pecorum aut cerealis mergite culmi, proventuque oneret sulcos atque horrea vincat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 23:20)
Hic rarum tamen in dumis olus albaque circum lilia verbenasque premens vescumque papaver regum aequabat opes animis seraque revertens nocte domum dapibus mensas onerabat inemptis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 7:4)
pars epulis onerant mensas et plena reponunt pocula, Panchaeis adolescunt ignibus arae;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 15:12)
Parcius iunctas quatiunt fenestras iactibus crebris iuvenes protervi nec tibi somnos adimunt amatque ianua limen, quae prius multum facilis movebat cardines.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 251)
prius insolentem serva Briseis niveo colore movit Achillem, movit Aiacem Telamone natum forma captivae dominum Tecmessae, arsit Atrides medio in triumpho virgine rapta, barbarae postquam cecidere turmae Thessalo victore et ademptus Hector tradidit fessis leviora tolli Pergama Grais.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 42)
tu semper urges flebilibus modis Mysten ademptum nec tibi Vespero surgente decedunt amores nec rapidum fugiente solem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 92)
me pater saevis oneret catenis, quod viro clemens misero peperci, me vel extremos Numidarum in agros classe releget:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 1111)
Montium custos nemorumque, virgo, quae laborantis utero puellas ter vocata audis adimisque leto, diva triformis, imminens villae tua pinus esto, quam per exactos ego laetus annos verris obliquum meditantis ictum sanguine donem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 221)
quid autem Caecilio Plautoque dabit Romanus ademptum Vergilio Varioque?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 2:4)
multa ferunt anni venientes commoda secum, multa recedentes adimunt:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 6:7)
"Adimam bona."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1649)
tu cede potentis amici lenibus imperiis, quotiensque educet in agros Aetolis onerata plagis iumenta canesque, surge et inhumanae senium depone Camenae, cenes ut pariter pulmenta laboribus empta:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1820)
"Forum Putealque Libonis mandabo siccis, adimam cantare severis :"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 195)
"infamis Helenae Castor offensus vice fraterque magni Castoris, victi prece, adempta vati reddidere lumina:"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 1718)

SEARCH

MENU NAVIGATION