라틴어 문장 검색

et quia rem difficilem videbatur praecepisse, adiecit et 'id venti curant gelidaeque pruinae', per quod docuit nos, oportere ut solibus et pruinis coquatur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2633)
seminibus positis iterum 'seminibus' pro 'arboribus' accipi oportet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3541)
"Nam Socraticus Xenophon formam dei veri negat videri posse et ideo quaeri non oportere, Ariston Stoicus conprehendi omnino non posse:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 19장 1:32)
quibus de causis nihil oportere neque profiteri neque affirmare quemquam neque assensione approbare, cohibereque semper et ab omni lapsu continere temeritatem, quae tum esset insignis cum aut falsa aut incognita res approbaretur, neque hoc quicquam esse turpius quam cognitioni et perceptioni assensionem approbationemque praecurrere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 57:3)
etenim eo loco, Fanni et Scaevola, locati sumus, ut nos longe prospicere oporteat futuros casus rei publicae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 52:3)
negabat ullam vocem inimiciorem amicitiae potuisse reperiri quam eius qui dixisset ita amare oportere ut si aliquando esset osurus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 75:5)
quocirca, dicendum est enim saepius, cum iudicaris, diligere oportet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 107:1)
quod si in scena, id est in contione, in qua rebus fictis et adumbratis loci plurimum est, tamen verum valet, si modo id patefactum et illustratum est, quid in amicitia fieri oportet, quae tota veritate perpenditur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 123:1)
et cum cetera melius quam superiores tum primus intellexit etiam in soluta oratione, dum versum effugeres, modum tamen et numerum quendam oportere servari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 8장 3:4)
si quidem magnum est scire, quibus rebus efficiatur amittaturve dicendo illud quidquid est quod aut effici dicendo oportet aut amitti non oportet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 54장 1:3)
Equidem etsi doleo me in vitam paulo serius tamquam in viam ingressum, prius quam confectum iter sit, in hanc rei publicae noctem incidisse, tamen ea consolatione sustentor quam tu mihi, Brute, adhibuisti tuis suavissimis litteris, quibus me forti animo esse oportere censebas, quod ea gessissem quae de me etiam me tacente ipsa loquerentur viverentque mortuo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 328장 2:2)
Verum ego hoc, quod iam pridem factum esse oportuit, certa de causa nondum adducor ut faciam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 5:4)
Hoc modo hanc causam disceptari oportet, non ab atomis errantibus et de via declinantibus petere praesidium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 67:1)
quaerimus igitur, quid sit extremum et ultimum bonorum, quod omnium philosophorum sententia tale debet esse, ut ad id omnia referri oporteat, ipsum autem nusquam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 38:4)
quorum nihil oportere exquisitis rationibus confirmare, tantum satis esse admonere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 39:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION