라틴어 문장 검색

Exspectandum igitur est, donec jam non fluere, sed duritie quadam concrevisse videatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 41:7)
Neque audiendi sunt qui, osse nudato, diem tertium exspectant, ut excidant:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, II Ossa vitiata et corrupta quibus signis cognoscantur, et qua ratione curentur. 6:1)
hanc omni petiere manu prorisque reductis suspensa Zephyros expectant classe faventes.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:346)
illius expectent famulantia sidera nutum;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam11)
iam laeta futuros expectat Natura deos.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:205)
Ut domus excubiis incustodita remotis et resupinati neglecto cardine postes flebilis et tacitae species apparuit aulae, non expectato respectu cladis amictus conscidit et fractas cum crine avellit aristas.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:81)
antevenis tempus non expectantibus ultro munificus mensaeque adhibes et nomine quemque compellas clari, sub te quod gesserat olim, admonitum facti, figendaque sensibus addis verba, quibus magni geminatur gratia nodi.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:75)
Itaque siccitatibus censeo quod iam proscissum est iterare pluviamque opperiri, quae madefacta terra facilem nobis culturam praebeat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 8:2)
satis est enim per quattuor vel summum quinque genera vindemiae fortunam opperiri.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 20장 3:6)
aut si maturitatem serotini expectet, amittat vindemiam praecoquem, quae plerumque populationibus volucrum pluviisque aut ventis lacessita dilabitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 5:3)
causa praecipua ex formidine ne Germanicus, in cuius manu tot legiones, immensa sociorum auxilia, mirus apud populum favor, habere imperium quam exspectare mallet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 7장15)
Postquam vallum introiit, portas stationibus firmant, globos armatorum certis castrorum locis opperiri iubent:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 25장1)
certatum inde sententiis, cum alii opperiendos legatos atque interim comitate permulcendum militem censerent, alii fortioribus remediis agendum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 29장5)
nonanus opperiendas Tiberii epistulas clamitaverat, mox desolatus aliorum discessione imminentem necessitatem sponte praevenit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 30장7)
et Drusus non exspectato legatorum regressu, quia praesentia satis consederant, in urbem rediit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 30장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION