라틴어 문장 검색

Sed tali dedicatore damnationis nostrae etiam gloriamur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 5장 2:4)
Sed in eiusmodi enim, si utique, inrisui iudicandum est, non gladiis et ignibus et crucibus et bestiis, de qua iniquitate saevitiae non modo caecum hoc vulgus exsultat et insultat, sed et quidam vestrum, quibus favor vulgi de iniquitate captatur, gloriantur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 49장 4:1)
Philosophi quidam hoc nomen quieti et tranquillitas dederunt, in ea gaudent, in ea avocantur, in ea etiam gloriantur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 28장 1:12)
in his tibi circenses ludos interpretare, cursus saeculi intuere, tempora labentia, spatia peracta dinumera, metas consummationis exspecta, societates ecclesiarum defende, ad signum dei suscitare, ad tubam angeli erigere, ad martyrum palmas gloriare.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 29장 1:6)
Ut Augustinum per litteras, ne de uirtutibus suis gloriaretur, hortatus sit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXXI.1)
ut se etiam inrisiones et obprobria pro illo libenter ac promte omnia sufferre ipso etiam frontispicio doceant;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 10:4)
in eum haec gloriantem cum globo ferocissimorum iuvenum Romulus impetum facit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 137:1)
in aliis gloriari licet nulli gentium mitiores placuisse poenas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 305:3)
reminiscerentur quam maiestatem senatus ipsi a patribus accepissent, quam liberis tradituri essent, vel quem ad modum plebs gloriari posset auctiorem amplioremque se esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 12:1)
sin autem tandem libertatis desiderium remordet animos, si foedus, si societas aequatio iuris est, si consanguineos nos Romanorum esse, quod olim pudebat, nunc gloriari licet, si socialis illis exercitus is est quo adiuncto duplicent vires suas, quem secernere ab se consilia bellis propriis ponendis sumendisque nolint, cur non omnia aequantur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 40:1)
etenim minime consentaneum est, cum bello tuo forsitan vix sufficias, te ad opem ferendam aliis gloriari venisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 238:2)
brevis altercatio inde ex iracundia muliebri in contentionem animorum exarsit, cum se Verginia et patriciam et pudicam in Patriciae Pudicitiae templum ingressam et uni nuptam ad quem virgo deducta sit, nec se viri honorumve eius ac rerum gestarum paenitere, ex vero gloriaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 311:2)
gloriari Fabium rebus in Etruria gestis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 334:1)
velle et P. Decium gloriari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 334:2)
Minucius vero, cum iam ante vix tolerabilis fuisset rebus secundis ac favore volgi, tum utique immodice immodesteque non Hannibale magis victo ab se quam Q. Fabio gloriari:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 327:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION