라틴어 문장 검색

est etiam illa varietas in argumentando et non iniucunda distinctio, ut cum interrogamus nosmet ipsos aut percontamur aut imperamus aut optamus, quae sunt cum aliis compluribus sententiarum ornamenta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 13장 3:1)
Quod quoniam nomen minus est adhuc tritum sermone nostro saepiusque genus eius hominis erit in reliqua nobis oratione tractandum sas requisivit civitatemque optandam magis quam sperandam, quam minimam potuit, non quae posset esse, sed in qua ratio rerum civilium perspici posset, effecit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 80:6)
Nam cum de tribus unum est optandum, aut facere iniuriam nec accipere aut et facere et accipere aut neutrum, optimum est facere, impune si possis, secundum nec facere nec pati, miserrimum digladiari semper tum faciendis, tum accipiendis iniuriis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 27:6)
Itaque nullus interitus est rei publicae naturalis ut hominis, in quo mors non modo necessaria est, verum etiam optanda persaepe.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 46:3)
quo in genere est in primis senectus, quam ut adipiscantur omnes optant, eandem accusant adeptam ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 6:7)
et tamen dux ille nusquam optat ut Aiacis similis habeat decem, sed ut Nestoris, quod si sibi accident, non dubitat quin brevi sit Troia peritura.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 41:5)
Coruncanium optare solitos ut id Samnitibus ipsique Pyrrho persuaderetur, quo facilius vinci possent cum se voluptatibus dedissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 56:3)
quae aut plane neglegenda est, si omnino exstinguit animum, aut etiam optanda, si aliquo eum deducit ubi sit futurus aeternus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 85:3)
post mortem quidem sensus aut optandus aut nullus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 94:2)
Ut enim deorum animi sine oculis, sine auribus, sine lingua sentiunt inter se, quid quisque sentiat, (ex quo fit, ut homines, etiam cum taciti optent quid aut voveant, non dubitent, quin di illud exaudiant) sic animi hominum, cum aut somno soluti vacant corpore aut mente permoti per se ipsi liberi incitati moventur, cernunt ea, quae permixti cum corpore animi videre non possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 186:2)
ut enim deorum animi sine oculis, sine auribus, sine lingua sentiunt inter se, quid quisque sentiat (ex quo fit, ut homines, etiam cum taciti optent quid aut voveant, non dubitent, quin di illud exaudiant), sic animi hominum, cum aut somno soluti vacant corpore aut mente permoti per se ipsi liberi incitati moventur, cernunt ea quae permixti cum corpore animi videre non possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 186:2)
esset consilium mihi quidem optatum, si liceret ibi omne tempus consumere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 7 2:5)
hoc adfirmo, neminem umquam tanta calamitate esse adfectum, nemini mortem magis optandam fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 7 4:4)
nos adhuc, in nostro statu quod difficillime reciperari posse arbitrati sumus, splendorem nostrum illum forensem et in senatu auctoritatem et apud viros bonos gratiam magis quam optaramus consecuti sumus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 1 6:1)
iter igitur ita per Asiam feci ut etiam fames qua nihil miserius est, quae tum erat in hac mea Asia (messis enim nulla fuerat), mihi optanda fuerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 21 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION