라틴어 문장 검색

sic ego illum dolis atque mendaciis in timorem dabo militarem advenam, ipsus sese ut neget esse eum qui siet meque ut esse autumet qui ipsus est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 145)
Cedo de senatu Cyrenensi quemvis opulentum virum, si tuas esse oportet nive eas esse oportet liberas nive in carcerem compingi est aequom aetatemque ibi te usque habitare, donec totum carcerem contriveris.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 418)
nunc si in aedem ad cenam veneris atque ibi opulentus tibi par forte obvenerit (adposita cena sit, popularem quam vocant), si illi congestae sint epulae a cluentibus:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 4112)
si quid tibi placeat quod illi congestum siet, edisne an incenatus cum opulento accubes?
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 4113)
di divites sunt, deos decent opulentiae et factiones, verum nos homunculi, satillum animai qui quom extemplo emisimus, aequo mendicus atque ille opulentissimus censetur censu ad Acheruntem mortuos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 4130)
Enim vero serio, quoniam advenis - vapulabis meo arbitratu et novorum aedilium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 2317)
Immo, salvos quandoquidem advenis - di te perdant, si te flocci facio an periisses prius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 2321)
nam cum fuerunt Graeci delicatiores et fortuna opulentiores, hospitibus advenientibus instruebant triclinia, cubicula, cum penu cellas, primoque die ad cenam invitabant, postero mittebant pullos, ova, holera, poma reliquasque res agrestes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장17)

SEARCH

MENU NAVIGATION