라틴어 문장 검색

Vni fortasse osculo donauit homicidium.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 2:2)
ea imperat praetori nostro quae prostitit, cuius osculo nemo se abstinuit nisi qui pepercit suo.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 10:9)
non potui satiari osculis, non potui ab illo tam cito distrahi.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., De ui sit actio. Quidam duos filios sub nouerca amisit: dubia cruditatis et ueneni signa insecuta sunt. Tertium filium eius maternus auus rapuit, qui ad uisendos aegros non fuerat admissus. quaerenti per praeconem dixit apud se esse. accusatur de ui. 12:13)
Pinge Philippum crure debili, oculo effosso, iugulo fracto, per dot damna a dis immortalibus tortum.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 6:7)
et deinde negas tibi a servo tuo beneficium dari posse, cui osculum alieni servi beneficium est ?
(세네카, 행복론, Liber III 122:5)
Quid nuper Fabium Persicum, cuius osculum etiam impudici denotabant, sacerdotem non in uno collegio fecit nisi Verrucosi et Allobrogici et illi trecenti, qui hostium incursioni pro re publica unam domum obiecerant ?
(세네카, 행복론, Liber IV 143:3)
ea, per quae beneficium datur, possunt esse maiora et plura, in quae se denique benevolentia effundat et sic sibi indulgeat, quemadmodum amantes solent, quorum plura oscula et complexus artiores non augent amorem, sed exercent.
(세네카, 행복론, Liber VII 71:3)
intra vicesimum diem, quam filium meum in manibus et in osculis tuis mortuum funeraveras, raptum me audisti.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 11:4)
Caesar patruus meus Drusum Germanicum patrem meum, minorem natu quam ipse erat fratrem, intima Germaniae recludentem et gentes ferocissimas Romano subicientem imperio in complexu et in osculis suis amisit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 92:2)
Non licuerat matri ultima filii oscula gratumque extremi sermonem oris haurire.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 17:1)
alium ira in cubili suo confodit, alium intra sacra mensae iura percussit, alium intra leges celebrisque spectaculum fori lancinavit, alium filii parricidio dare sanguinem iussit, alium servili manu regalem aperire iugulum, alium in cruce membra distendere.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 11:6)
ille osculo meo non adhaesit ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 129:5)
Vides iugulum tuum, guttur tuum, cor tuum ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 98:11)
Eo magis convulneraberis et confodieris, quia nescis praebere iugulum At tu et vives diutius et morieris expeditius, qui ferrum non subducta cervice nec manibus oppositis sed animose recipis."
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 101:3)
Ab adulterae osculis ad praemium curris.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Tyrannicida adulter tyranni.30)

SEARCH

MENU NAVIGATION