라틴어 문장 검색

"si piguit portas ultra procedere, at illuc iussisses lectum lentius ire meum."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 717)
nec me Lageam stirpem memorasse pigebit hostis ad exemplum vestri;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 190)
porro si etiamnum solito 1 obdurueris, faxim egomet quod tete paenitebit, quoniam, si peccabis 2 ultra reticendo, ego protinus ulciscar scribendo, porro enim ambiguo caret tam te puniendum scripto meo, quam punior egomet silentio tuo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Claudianus Sidonio Papae salutem 4:2)
Filius tuus, immo communis ad me cucurrit, qui te relicto deliquisse se maeret, obrutus paenitendi pudore transfugii.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Proculo suo salutem 1:1)
cum surgeremus, clam percontor adstantes, quod genus vitae de tribus arripuisset ordinibus, monachum ageret an clericum paenitentemve.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Turno suo salutem 4:1)
te ergo, norma morum, te, columna virtutum, te, si blandiri reis licet, vera, quia sancta, dulcedo, despicatissimi vermis ulcera digitis exhortationis contrectare non piguit;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 4:3)
cuius confestim sequax humilis turba consilii maioribus quoque suis fuit incitamento, quos cum non piguisset fugere, redire non puduit, qua devotione placatus inspector pectorum deus fecit esse obsecrationem vestram vobis saluti, ceteris imitationi, utrisque praesidio, denique illic deinceps non fuere vel damna calamitati vel ostenta formidini.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Mamerto salutem 6:1)
non piget sequi, prandendum?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 12:2)
insuper desidiae nostrae verecundia comes ad hoc sententiam inclinat, ut me, postquam in silentio decurri tres olympiadas, tam pudeat novum poema conficere quam pigeat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Oresio suo salutem. 2:4)
Quem pigeat sua facta loqui?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권43)
paenituit vidisse deam.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, arbor Atedii Melioris10)
"piget inter sacra fateri, sed si praecipiant miserum cognoscere curae, Cadmus origo patrum, tellus Mavortia Thebe, est genetrix Iocasta mihi."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권234)
"plebisque patrumque, ne totiens incerta ferant mutentque gementes imperia et dubio pigeat parere tyranno."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권171)
iam pudet incepti, iam paenitet, ac velut ille fluctibus Ioniis Calabrae datus arbiter alno - nec rudis undarum, portus sed linquere amicos purior Olenii frustra gradus impulit astri - , cum fragor hiberni subitus Iovis, omnia mundi claustra tonant multusque polos inclinat Orion, ipse quidem malit terras pugnatque reverti, fert ingens a puppe notus, tunc arte relicta ingemit et caecas sequitur iam nescius undas:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권14)
"melius legatus adissem Sauromatas rabidos servatoremque cruentum Bebrycii nemoris, nec iussa incuso pigetve officii:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권136)

SEARCH

MENU NAVIGATION