라틴어 문장 검색

Haec nobis praecipere Attalum memini, cum scholam eius opsideremus et primi veniremus et novissimi exiremus, ambulantem quoque illum ad aliquas disputationes evocaremus, non tantum paratum discentibus, sed obvium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 3:1)
Facillime enim tenera conciliantur ingenia ad honesti rectique amorem et adhuc docibilibus leviterque corruptis inicit manum veritas, si advocatum idoneum nancta est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 11:7)
In his sic illi opus est alieno consilio quomodo medico, quomodo gubernatori, quomodo advocato et litis ordinatori.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 14:4)
Paratum tibi creditorem dabo Catonianum illum, a te mutuum sumes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 2:1)
paratus sum illum audire ab ortu ad occasum."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 11:5)
occisos senatores XXXV, equites R. CCXXI, ceteros . Advocatum non invenit.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 12:5)
semper causa mea habebit aduocatum patrem.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 7:27)
sic de me diues meruit, ut illi et dare filium paratus sim et commodare.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 32:12)
nec umquam postea Pollio a Catone aduocatisque eius aut re aut uerbo uiolatus est Solebat praeterea excedere subsellia sua et inpetu latus usque in aduersariorum partem transcurrere.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema. Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam cum haberet uxorem et ex ea filium, peregre profectus est. a piratis captus scripsit de redemptione epistulas uxori et filio. Vxor flendo oculos perdidit. filium euntem ad redemptionem patris alimenta po 7:4)
Ante comitia, inquit, paratus fuerat pecuniam accipere, ut filium perderet;
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Proditionis sit actio. Pater et filius imperium petierunt: praelatus est patri filius. bellum commisit cum hoste; captus est. missi sunt decem legati ad redimendum imperatorem. euntibus illis occurrit pater cum auro; dixit, filium suum crucifixum es 10:6)
post comitia paratus erat pecuniam dare, ut filium perderet.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Proditionis sit actio. Pater et filius imperium petierunt: praelatus est patri filius. bellum commisit cum hoste; captus est. missi sunt decem legati ad redimendum imperatorem. euntibus illis occurrit pater cum auro; dixit, filium suum crucifixum es 10:7)
aduocatos rogat, non hoc illum liberaret metu, quod iudicis suae clementiam nouit.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Rapta producta nuptias optauit. Qui dicebatur raptor negauit se rapuisse. Iudicio uictus uult ducere; illa optionem petit. 6:8)
Paratus erat accusator cum commentariis, aiebat quidquid meretrix desiderauit.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 1:6)
Vnum ex his quos audiui declamantis scio MENTONEM usum non patrono patre sed aduocato;
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis arcessiit; inperauit adolescentibus ut patrem caederent. alter ex his praecipitauit se, alter cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus occiso tyranno praemium acce 21:5)
ideo non accipiam, quia ille paratus est mihi cum incommodo aut etiam periculo suo prodesse.
(세네카, 행복론, Liber II 94:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION