라틴어 문장 검색

Ac veteres quidem philosophi in beatorum insulis fingunt qualis futura sit vita sapientium, quos cura omni liberatos, nullum necessarium vitae cultum aut paratum requirentis, nihil aliud esse acturos putant, nisi ut omne tempus inquirendo ac discendo in naturae cognitione consumant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 72:1)
sed haec ab Antiocho, familiari nostro, dicuntur multo melius et fortius, quam a Stasea dicebantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 100:7)
hic si Peripateticus fuisset, permansisset, credo, in sententia, qui dolorem malum dicunt esse, de asperitate autem eius fortiter ferenda praecipiunt eadem, quae Stoici.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 125:4)
spero enim te ut soles bene paratum venire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 2:4)
atqui omne animal ad accipiendam vim externam et ferundam paratum est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 29:6)
Contraque in laudibus, quae magno animo et fortiter excellenterque gesta sunt, ea nescio quo modo quasi pleniore ore laudamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 80:5)
Non, inquit, solum scientia, quae est remota ab iustitia, calliditas potius quam sapientia est appellanda, verum etiam animus paratus ad periculum, si sua cupiditate, non utilitate communi impellitur, audaciae potius nomen habeat quam fortitudinis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 83:2)
sin autem inopem, probum tamen et modestum, omnes non improbi humiles, quae magna in populo multitude est, praesidium sibi paratum vident.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 93:3)
Quamvis enim multis locis dicat Epicurus, sicuti dicit, satis fortiter de dolore, tamen non id spectandum est, quid dicat, sed quid consentaneum sit ei dicere, qui bona voluptate terminaverit, mala dolore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 152:9)
Quod primum ferunt Leontinum fecisse Gorgiam, qui permagnum quiddam suscipere ac profiteri videbatur, cum se ad omnia, de quibus quisque audire vellet, esse paratum denuntiaret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 103:1)
deinde, quid sapienter is, quem laudet, quid liberaliter, quid fortiter, quid iuste, quid magnifice, quid pie, quid grate, quid humaniter, quid denique cum aliqua virtute aut fecerit aut tulerit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 46:5)
Tum Catulus 'est,' inquit 'ut dicis, Antoni, ut plerique philosophi nulla tradant praecepta dicendi et habeant paratum tamen quid de quaque re dicant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 152:1)
ego meum casum fortiter ferre visus sum, non quo aequo animo ferrem, sed me ipse consolabar existimans non longinquum inter nos digressum et discessum fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 107:9)
Tum et se exclamasse Sallustius narrat reditum tibi celerem et gloriosum paratum, et te ipsum visum somnio delectari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 87:5)
Quae cum dixisset Quintus, Praeclare tu quidem, inquam, paratus . . .
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 190:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION