라틴어 문장 검색

Non solum tibi, inquit, Hore, cum sis Aegypto oriundus, sed ne nobis quidem, quibus origo Romana est, erubescendum puto quaerere quod quaesitu dignum omnes veteres putaverunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 4:2)
Tunc Servius, postquam magis silentium erubescendum vidit, ad libertatem se similis relationis animavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 13:1)
Nec Q. Ciceroni fratri circa similem mordacitatem pepercit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 4:1)
Erubuit Caesar, venitque in advocationem, ut qui vereretur non superbus tantum sed etiam ingratus videri.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 27:5)
Idem cum ad nepotum turbam similitudinemque respexerat qua repraesentabatur Agrippa, dubitare de pudicitia filiae erubescebat.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 3:2)
neque id confiteri Crassus erubuit, sed ultro etiam, si dis placet, gloriatus est censor, piam affectuosamque rem fecisse se iactitans.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 5:2)
Et idem, cum miserabilem fortunam suam faceret, ut victo sibi parceretur:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 11:1)
Quid, quod pro Lycaone Homerico, qui inter fugientes deprehensus non mirum si ad preces confugerat, nec tamen Achilles propter occisi Patrocli dolorem pepercit, simili conditione Magus in medio tumultu subornatus est:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 16:1)
Et quia non est erubescendum Virgilio si minorem se Homero vel ipse fateatur, dicam in quibus mihi visus sit gracilior auctore.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 1:1)
In tanta ergo differentia paene erubescendum est conparare.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 26:3)
— Quanto magis te istiusmodi esse intellego, Tanto, Antigona, magis me par est tibi consulere [et] parcere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 17:3)
An ego censeam producendam philosophiam quo rhetorica venire ars et professio popularis erubuit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 4:1)
quippe Antigonus rex Theocritum Chium, de quo iuraverat quod ei parsurus esset, occidit propter scomma ab eodem de se dictum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 12:2)
His dictis cum ad interrogandum ordo Servium iam vocaret, naturali pressus ille verecundia usque ad proditionem coloris erubuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 1:1)
Dicunt etiam physici quod natura pudore tacta ita sanguinem ante se pro velamento tendat ut videmus quemque erubescentem manum sibi ante faciem frequenter opponere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION