라틴어 문장 검색

Virginis illius meritum miratur, adorat Partum quod peperit, non marcescente pudoris Flore, nec atrito feruente libidinis estu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:24)
Idem sol, species eadem, lux una, coeuus Splendor, nequaquam proprio decliuus ab ortu, Sol alius sed non aliud, sol unus et unum Cum gignente manens, lux luci consona, fulgor Fulgori splendorque sui non immemor ignis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:25)
Mis inferior infra decurrit aquosus Humor et in morbos iam declinare recusat, Quamuis germane soleat putredinis esse Proximus et uarias morborum gignere pestes.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:7)
Risus adest, non ille tamen quem sepe maligna Gignit abortiuum derisio, liuor ab intus Parturit, aut extra falsi describit amoris Forma, uel instabilis crebro lasciuia pingit;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:19)
Infames uitare monet, ne fama laboret, Ne uicina bonos ledant contagia mores, Vt uicium fugiat, Naturam diligat, illud Quod facinus peperit damnans, quod praua uoluntas Edidit, amplectens quicquid Natura creauit;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 10:2)
Marcescit laurus, mirtus parit, aret oliua, Fit fecunda salix, sterilis pirus, orphana fructu Pomus et in partu contendit uitibus ulmus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:15)
Predulces habet alter aquas mellitaque donans Pocula, melle suo multos seducit et hauste Plus siciuntur aque, potantes debriat, immo, Dum saciat, parit unda sitim potusque sititur Amnis et innumeros ydropicat ille bibentes.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:20)
absincia gignit Vnda sapore suo, reddit feruore caminum, Sicque color uisum, gustum sapor, impetus aurem Turbat et insipidum fastidit naris odorem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 34:2)
Restat Auaricie strepitus, cui tota furoris Incumbit rabies, tantique pericula Martis Solus habet, solusque furit, se pluribus offert Vnus et in solo spem desperado gignit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 18:1)
Spes uincitur ubere fructu, Gratis poma parit arbor, uitisque racemos, Et sine se natas miratur pampinus uuas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 20:9)
Non fraus tristitiam, non fraudes fletus adulter Non dolus, imo dolor parturit, imo parit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:5)
Non modo Tyndaridem Phrygius venatur adulter, Sed Paris in Paridem monstra nefanda parit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:29)
Qui tanti frigoris gelicido segnescebat, ut ipsum ex Saturno sidere genitum genialis naturae probaret conformitas.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:66)
Cogitur ipsa parens nomen nescire parentis, In partuque dolos, dum parit ipsa parens.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:21)
Hae morbos pariunt, seminant paupertates.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 50:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION