라틴어 문장 검색

De sententia Panaetii philosophi, quam scripsit in libro De Officiis secundo, qua hortatur ut homines ad cavendas iniurias in omni loco intenti paratique sint.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXVIII 1:1)
Nam sicut illi ad certandum vocati proiectis alte brachiis consistunt caputque et os suum manibus oppositis quasi vallo praemuniunt, membraque eorum omnia, priusquam pugna mota est, aut ad vitandos ictus cauta sunt aut ad faciendos parata - ita animus atque mens viri prudentis, adversus vim et petulantias iniuriarum omni in loco atque in tempore prospiciens, esse debet erecta, ardua, saepta solide, expedita in sollicitis, numquam conivens, nusquam aciem suam flectens, consilia cogitationesque contra fortunae verbera contraque insidias iniquorum, quasi brachia et manus, protendens, ne qua in re adversa et repentina incursio inparatis inprotectisque nobis oboriatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXVIII 5:1)
Atque eos, quoniam viderent terrena quaedam inter homines caelestium rerum sensu atque ductu moveri, quale est quod oceanus quasi lunae comes cum ea simul senescit adolescitque, hinc videlicet sibi argumentum ad suadendum paravisse ut crederemus omnia rerum humanarum et parva et maxima, tamquam stellis atque sideribus evincta, duci et regi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 4:1)
Quo autem, inquit, pacto credi potest, uniuscuiusque stellarum formae et positionis sortem atque fortunam uni omnino homini certam destinatamque esse eamque formam post longissima saeculorum spatia restitui, si vitae eiusdem hominis indicia in tam brevibus intervallis per singulos maiorum eius gradus perque infinitum successionum ordinem tam saepe ac tam multipliciter eadem ipsa, non eadem stellarum facie denotantur?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 22:1)
Tum ibi in obsidione aedes quasdam publice factas, quae extra urbis muros cum parvo praesidio erant, adgredi et vastare atque absumere igni parabat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXXI 3:1)
Ea quodam die ubi paratis et expectantibus nobis adlata atque inposita mensae est, puerum iubet Taurus oleum in aulam indere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VIII 4:1)
quaenam vero littera pro qua scriberetur, ante is, sicuti dixi, conplacebat qui hane scribendi latebram parabant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 5:1)
Quin his quoque ipsis quae iam dixi demoratos vos esse video, alicui, opinor, negotio destinatos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 15:2)
4. Quamobrem hac regis socordia factum est, ut sub adventum Simonus cum falso suo Plantagenista in Hiberniam omnia ad defectionem et seditionem parata invenirentur, ac si ex composito fere res transacta fuisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 4:1)
Eos autem similiter secum affectos perspiciens, de industria rem in publicum exire et spargi permisit, veritus id quod destinaverat patefacere priusquam populi animos tentasset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 4:4)
Richardo enim Tertio constitutum erat odio fratris eius utriusque (regis Edwardi et Clarentiae ducis) atque eorum stirpis (cum scilicet sanguine amborum manus suas imbuisset) posteros eorum sub variis et falsis praetextibus (de quibus antea diximus) successione in regnum privare et comitem istum (si ipse sine liberis discederet) in regem destinare.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:4)
Itaque, cum rem haud parvae morae futuram putaret, eius morae usuram et fructum ad se et res suas trahere destinabat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 8:6)
Nam si Britanniam Gallia devoraverit, quemadmodum vulgi sermones (parati semper actionibus regum ambitionis notam inurere) divinant, dum vero res profecto esset exempli perniciosi, ut minor status a maiore opprimeretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 19:2)
Quinetiam invitatus est exemplo praenobilis illius regis Angliae Henrici Quarti (qui primus sceptrum tenuit ex familia Lancastrensi, praedecessor quidem, licet non progenitor, regis vestri), qui sub finem vitae (ut vos melius nostis) similem expeditionem in terram sanctam destinabat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 21:10)
Attamen satis in arcto res eius erant, et omnia ad insultum aggressoribus erant parata.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 19:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION