라틴어 문장 검색

Olli grata quies et pax tranquilla verendum Composuit vultum, laetosque afflavit honores.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 11:3)
Tuque, Maria, tuos non unquam oblita Britannos, O diva, o patiens magnum expectare maritum, Ne terris dominum invideas, quanquam amplius illum Detineat, longamque agitent sub vindice pacem.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 19:2)
quam vero in humanioribus pacis studiis non emineamus, indicio sunt quos nuper in lucem emisimus versiculi.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 6:3)
Quod si Congrevius ille tuus divino, quo solet, furore correptus materiam hanc non exornasset, vix tanti esset ipsa pax, ut illa laeteremur tot perditissimis poetis tam misere decantata.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 6:4)
Stragesque immensas et vulnera cogitat absens, Exacuitque ungues ictum meditata futurum, Et rostrum parat acre, fugaeque accommodat alas.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 7:1)
Excellentissime regine ac regali dignitate pollenti, Deo dilecte omnibus que sanctis amabili, monachorum matri et sanctarum uirginum duci, domine regine Gerberge, frater Adso, suorum omnium seruorum ultimus, gloriam et pacem sempiternam.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:1)
Deinde Hierosolimam ueniens, omnes christianos, quos ad se conuertere non poterit, per uaria tormenta iugulabit et suam sedem in templo sancto parabit.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:32)
et nunc caput erigens, parabas aliquid proferre in medium;
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:28)
qui quod illi de Pylade et Oreste pro magno miraculo dicunt vel fingunt, parati erant pro invicem mori.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:4)
Voluit autem, nam et ita ratio eius aeterna prescripsit, ut omnes creaturas suas pax componeret, et uniret societas;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:9)
Sed pace tua dico, non congruum mihi videtur, quod amicitiae sapientiam adiunxisti, cum inter illas nulla sit comparatio.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:21)
Age iam et quod anxio pectore paulo ante parabas evolvere, in medium proferre non differas.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 3:7)
ubi nulla interveniebat inhonestas, nec fides laedebatur, nec minuebatur virtus, cedendum amico fuit, ut et tolerarem in quo videbatur excessisse, et ubi pax eius periclitabatur, voluntatem eius meae praeferrem.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:54)
Quid praeterea magis competit amicitiae, quam pax quaedam ad invicem et tranquillitas cordis, cuius semper expers est suspiciosus?
(DE AMICITIA, CAPUT XIV. Qui minus idonei ad amicitiam. 1:5)
Iahel uxor Aber cinei, licet pax fuerit inter Sisaram et domum Aber, plebis tamen salutem huic amicitiae praeferens, ipsum Sisaram clavo sopivit et malleo.
(DE AMICITIA, CAPUT XVI. De laesione eorum qui diligendi sunt. 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION