라틴어 문장 검색

Sed nunc, est omnia quando iste animus supra, mecum partire laborem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 18:7)
Haec effatus equum in medios, moriturus et ipse, concitat et Venulo adversum se turbidus infert dereptumque ab equo dextra complectitur hostem et gremium ante suum multa vi concitus aufert.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 27:8)
Tum sic exspirans Accam ex aequalibus unam adloquitur fidam ante alias, quae sola Camillae, quicum partiri curas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 29:12)
Postquam habilis lateri clipeus loricaque tergo est, Ascanium fusis circum complectitur armis summaque per galeam delibans oscula fatur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 18:13)
cum complexa sui corpus miserabile nati, atque deos atque astra vocat crudelia mater.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA V. MENALCAS, MOPSUS15)
ne signare quidem aut partiri limite campum fas erat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 4:4)
partitur lintres exercitus, Actia pugna te duce per pueros hostili more refertur;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1827)
quae si semel uno de sene gustarit tecum partita lucellum, ut canis a corio numquam absterrebitur uncto.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit. 1:22)
et primum, id quod ante oculos est, senatores equitesque Romanos, ceterorum ordinum navos homines et gratiosos complectere.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 7장 6:2)
Tunc ipsis syllabis verba complecti et his sermonem connectere incipiat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 60:3)
alteram, quod, quisquis futurus est ille praeceptor, liberalius tempora sua impensurus uni videtur, quam si eadem in plures partiatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 69:5)
ne quis igitur tanquam parva fastidiat grammatices elementa, non quia magnae sit operae consonantes a vocalibus discernere ipsasque eas in semivocalium numerum mutarumque partiri, sed quia interiora velut sacri huius adeuntibus apparebit multa rerum subtilitas, quae non modo acuere ingenia puerilia sed exercere altissimam quoque eruditionem ac scientiam possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 124:1)
qui vero talia libris complexi sunt, sua ipsi inscripserunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 256:1)
ideoque illa circumcurrens linea si efficiet orbem, quae forma est in planis maxime perfecta, amplius spatium complectetur quam si quadratum paribus oris efficiat, rursus quadrata triangulis, triangula ipsa plus aequis lateribus quam inaequalibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 372:1)
quae si velut sub uno conatu tam diversa parent simul, cur non pluribus curis horas partiamur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 405:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION