라틴어 문장 검색

An vero tibi Romulus ille aut pastores et convenas congregasse aut Sabinorum conubia coniunxisse aut finitimorum vim repressisse eloquentia videtur, non consilio et sapientia singulari?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 37:1)
quo in loco cum esset silvestris beluae sustentatus uberibus pastoresque eum sustulissent et in agresti cultu laboreque aluissent, perhibetur, ut adoleverit, et corporis viribus et animi ferocitate tantum ceteris praestitisse, ut omnes, qui tum eos agros, ubi hodie est haec urbs, incolebant, aequo animo illi libenterque parerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 6:3)
159M cum adhibent in pecuda pastores.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 2:16)
Quoniam quieti corpus nocturno inpetu Dedi sopore placans artus languidos, Visust in somnis pastor ad me appellere Pecus lanigerum eximia puchritudine;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 66:1)
neque enim in pastoribus illis, quibus Romulus praefuit, nec in ipso Romulo haec calliditas esse potuit, ut ad errorem multitudinis religionis simulacra fingerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 152:12)
quom iam quieti corpus nocturno impetu dedi sopore placans artus languidos, visust in somnis pastor ad me appellere pecus lanigerum eximia puchritudine;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 66:1)
neque enim in pastoribus illis, quibus Romulus praefuit, nec in ipso Romulo haec calliditas esse potuit, ut ad errorem multitudinis religionis simulacra fingerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 152:12)
quamquam ille pastor Idaeus Menelaum solum contempserat, hic noster Paris tam Menelaum quam Agamemnonem liberum non putavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 18 6:12)
nec vero hoc loco expectandum est dum de remo inflexo aut de collo columbae respondeam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 26:3)
tu autem te negas infracto remo neque columbae collo commoveri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 107:4)
nam et in remo sentio non esse id quod videatur, et in columba pluris videri colores nec esse plus uno.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 107:6)
Ad dexteram meam ponas statuam Fortunatae meae columbam tenentem:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 71:22)
Itaque timidissimo murmure votum feci et 'domina' inquam 'Venus, si ego hunc puerum basiavero, ita ut ille non sentiat, cras illi par columbarum donabo.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 85:5)
Contentus hoc principio bene mane surrexi electumque par columbarum attuli expectanti ac me voto exsolvi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 85:8)
Scis quanto facilius sit, columbas gallosque gallinaceos emere quam asturconem, et praeter hoc etiam timebam, ne tam grande munus suspectam faceret humanitatem meam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 86:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION