라틴어 문장 검색

Utinam nec umquam Pelii nemoris iugo Pinus bipenni concidisset Thessala, Nec ad professae mortis audacem viam Fabricasset Argus opere Palladio ratem, Inhospitalis prima quae ponti sinus Patefecit in perniciem Graium et barbarum!
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Phaedrus.2)
Prospere cessit, atque adeo illa actio mihi aures hominum, illa ianuam famae patefecit.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 18 4:2)
Praeclarum quidem illud eiusdem, ferrum stringere, perfodere pectus, extrahere pugionem, porrigere marito, addere vocem immortalem ac paene divinam:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 16 2:9)
Incredibile, tam verum tamen quam priora, delphinum gestatorem collusoremque puerorum in terram quoque extrahi solitum, harenisque siccatum, ubi incaluisset in mare revolvi.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 8:1)
at illa intremuit motuque vias patefecit aquarum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 34:10)
Dumque ea magnanimus Phaethon miratur opusque perspicit, ecce vigil nitido patefecit ab ortu purpureas Aurora fores et plena rosarum atria.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 11:1)
caelestique fores virga patefecit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 64:12)
Paret et, ut presso sulcum patefecit aratro, spargit humi iussos, mortalia semina, dentes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 12:3)
Lemnius extemplo valvas patefecit eburnas admisitque deos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 19:9)
DONAPUERSOLVITQUAEFEMINA . VOVERAT . IPHIS Postera lux radiis latum patefecerat orbem, cum Venus et Iuno sociosque Hymenaeus ad ignes conveniunt, potiturque sua puer Iphis Ianthe.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 65:7)
Quo plangente gravem moribundo pectore terram extrahit illud idem calido de vulnere telum atque ait:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 14:2)
Desideramus gratos sensus patefacere, animum addere et gratias agere omnibus qui, variis in provinciis humanae actuositatis, operam dant domui protegendae quam participamus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 19:4)
Naturam transformare utilitatis causa proprium est humani generis eius ab ortu, et hoc modo technica ars “hominis animum, qui ad quasdam materiales condiciones gradatim superandas tendit, patefacit”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 138:5)
E contra, nunc interest ut e rebus, quantum fieri potest, omnia extrahantur per hominis manus impositionem, qui ignorare aut oblivisci videtur res ipsas quas ante oculos habet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 143:8)
Licet haec rerum contemplatio in se ipsa nobis iam demonstret cursum nobis esse immutandum atque nobis quaedam esse suscipienda patefaciat, magna dialogi curricula describere nunc contendimus, quae nos adiuvent ad nostri interitus, in quem vergimus, complicationem deserendam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 213:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION