라틴어 문장 검색

Hunc ita fundatum necesse est, velit nolit, sequatur hilaritas continua et laetitia alta atque ex alto veniens, ut qui suis gaudeat nec maiora domesticis cupiat.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 21:1)
seruo indice patefacta est Bruti liberorum cum Tarquiniis coniuratio.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Crux servi venenum domino negantis.19)
patefacta ab imis manibus retro via est et sacra dirae mortis in aperto iacent.
(세네카, Hercules Furens 1:25)
una sed nostras potest fundare vires iuncta regali face thalamisque Megara:
(세네카, Hercules Furens 5:9)
ipse post terrae pelagique pacem, post feri Ditis patefacta regna, vivus ardenti recubans in Oeta praebuit saevis sua membra flammis, tabe consumptus gemini cruoris munere nuptae.
(세네카, 메데아 10:27)
nos quoque manebunt astra, si saevo prior ense occuparo quicquid infestum est mihi dignaque nostram subole fundaro domum.
(세네카, 옥타비아 8:17)
Patefacite acerbam caede funesta domum:
(세네카, 파이드라 17:47)
tota patefient mala.
(세네카, Thyestes 804:1)
templi relaxa, festa patefiat domus.
(세네카, Thyestes 922:1)
caecum retro patefecit iter,
(세네카, Troades 746:1)
si autem eos occultavero, culpa patefiet.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 14. Quinti sapientis secunda historia: Gladius 1:22)
donec diversas praecurrens luna fenestras, luna moraturis sedula luminibus, compositos levibus radiis patefecit ocellos.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 313)
Quae fueram magnis olim patefacta triumphis, ianua Patriciae vota Pudicitiae, cuius inaurati celebrarunt limina currus, captorum lacrimis umida supplicibus, nunc ego, nocturnis potorum saucia rixis, pulsata indignis saepe queror manibus, et mihi non desunt turpes pendere corollae semper et exclusi signa iacere faces.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 161)
illa meos somno lapsos patefecit ocellos ore suo et dixit 'Sicine, lente, iaces?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 156)
ergo, qui tactis haec foedera ruperit aris, pollueritque novo sacra marita toro, illi sint quicumque solent in amore dolores, et caput argutae praebeat historiae, nec flenti dominae patefiant nocte fenestrae:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 2020)

SEARCH

MENU NAVIGATION