라틴어 문장 검색

Latinus dux nihil deterritus volnere proelium ciet et, quia suos perculsos videbat, arcessit cohortem exsulum Romanorum, cui L. Tarquini filius praeerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 208:1)
dictator Postumius postquam cecidisse talem virum, exsules ferociter citato agmine invehi, suos perculsos cedere animadvertit, cohorti suae, quam delectam manum praesidii causa circa se habebat, dat signum ut quem suorum fugientem viderint pro hoste habeant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 213:1)
tum demum impulsi Latini, perculsaque inclinavit acies.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 220:2)
Volscos consilii poenam non metuentes necopinata res perculit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 233:1)
mox ipsa castra legionibus circumdatis, cum Volscos inde etiam pavor expulisset, capta direptaque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 268:4)
pavor ingens in urbe, metuque mutuo suspensa erant omnia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 347:1)
itaque et pecora praedantibus aliquotiens, velut casu incidissent, obviam acta, et agrestium fuga vasti relicti agri, et subsidia armatorum ad arcendas populationes missa saepius simulato quam vero pavore refugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 558:1)
et cum improvidi effuso cursu insidias circa ipsum iter locatas superassent, palatique passim vaga, ut fit pavore iniecto, raperent pecora, subito ex insidiis consurgitur, et adversi et undique hostes erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 560:1)
mox, ut respirandi superior locus spatium dedit recipiendique a pavore tanto animum, pepulere etiam subeuntes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 564:3)
praecipuus pavor tribunos invaserat, quam nihil auxilii sacratae leges haberent morte collegae monitos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 601:3)
a quibus perlatus ad primos tumultus eo pavore signaque et ordines turbavit ut neque imperia exaudiri neque instrui acies posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 654:2)
ubi inluxit, Romanus integer satiatusque somno productus in aciem fessum stando et vigiliis Volscum primo impetu perculit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 702:1)
miles aegre teneri, clamare, et poscere ut perculsis instare liceat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 703:3)
in eo pavore castra capiuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 707:2)
cursus clamorque vocantium ad arma haud multum a pavore captae urbis abesse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 28:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION