라틴어 문장 검색

super ancilla Casina, ut detur nuptum nostro vilico, servo frugi atque ubi illi bene sit ligno, aqua calida, cibo, vestimentis, ubique educat pueros quos pariat potius quam illi servo nequam des, armigero nili atque improbo, cui homini hodie peculi nummus non est plumbeus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 383)
Quid si ego autem ab armigero impetro, eam illi permittat?
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 3110)
propter eam rem magis armigero dat operam de industria.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 3125)
illae autem armigerum in cubiculo exornant duae, quem dent pro Casina nuptum nostro vilico.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 4, scene 17)
egomet mihi comes, calator, equos, agaso, armiger, egomet sum mihi imperator, idem egomet mihi oboedio, egomet mihi fero quod usust.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 29)
di vostram fidem, quodvis genus ibi hominum videas, quasi Acheruntem veneris, equitem peditem, libertinum, furem an fugitivom velis, verberatum, vinctum, addictum:
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 4, scene 25)
Martis vero divinitas cum sit extra moenia dedicata, non erit inter cives armigera dissensio, sed ab hostibus ea defensa belli periculo conservabit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 7장10)
Plurimi siquidem egregii milites et nobilissimi, quorum latet numerus, equis mortuis et prae famis inopia consumptis, in numero peditum computati, pedites praelia discebant, qui a pueri aevo semper [0511C] equis assueti et invecti certamen inire solebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 108:1)
armiger automedon Pyrrhi armiger:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4771)
nam peditem quemque decet cum pedite committere pugnam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 16:3)
aliquamdiu peditibus equites, equitibus pedites vocantibus, cum in se cuique minimum fiduciae esset, trepidatum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 321:1)
Sed, cum ad Gybel descenderet ibique pernoctaret, de quadringentis equitibus et mille peditibus vix centum et quadraginta equites et quingenti pedites cum eo remanserunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 64:13)
Pedites interim resistebant, dum equites rursus cursu renovato peditibus suis succurrerent.
(카이사르, 아프리카 전기 14:5)
Acies interim mediae cum concurrere conarentur, subito ex condensis turmis pedites Numidae levis armaturae cum equitibus procurrunt et inter legionarios pedites iacula coniciunt.
(카이사르, 아프리카 전기 14:3)
Hispanorum cum neque pedes equiti neque eques pediti auxilio esset, pedes fiducia equitis temere commissus campo caederetur, eques circumventus nec peditem a fronte - iam enim stratae pedestres copiae erant - nec ab tergo equitem sustineret, et ipsi, cum diu in orbem sese stantibus equis defendissent, ad unum omnes caesi sunt, nec quisquam peditum equitumve superfuit qui in valle pugnaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 495:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION