라틴어 문장 검색

Ego autem etsi in me non agnosco praeconia de me tua, quae tuae benignitatis epistula continet, benivolo tamen animo erga exiguitatem meam ingratus esse non possum, simul admonens ut potius ores pro me, quo talis a domino fiam, qualem me iam esse arbitraris.
(아우구스티누스, 편지들, 36. (A. D. 413 Epist. CXLVI) Domino Dilectissimo et Desiderantissimo Fratri Pelagio Augustinus In Domino salutem3)
Huius igitur rei tractatus, si tamen ad liquidum a talibus, quales nos sumus, examinari potest, curam atque operam negotiosissimam postulat ac per hoc mentem ab his occupationibus otiosissimam.
(아우구스티누스, 편지들, 38. (A. D. 415 Epist. CLIX) Domino Beatissimo Ac Venerabili et Desiderabili Fratri et Consacerdoti Meo Evodio et Tecum Fratribus Augustinus et Mecum Fratres In Domino salutem 1:7)
Si voluntas mala semper suae permittenda est libertati, quare Paulus non est permissus uti pessima voluntate, qua persequebatur ecclesiam, sed prostratus est, ut excaecaretur, excaecatus, ut mutaretur, mutatus, ut mitteretur, missus, ut, qualia fecerat in errore, talia pro veritate pateretur?
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 3:2)
Qui vir sanctus nobisque, ut ab illo scire potuisti, familiarissima caritate coniunctus, multa nobiscum de tua excellentia conloquendo et veraciter insinuando, qualem te in Christi visceribus noverit, non solum eas quas memoratus episcopus vel quas ipse adtulit, sed etiam illas quas non accepisse nos querebamur, litteras vicit.
(아우구스티누스, 편지들, 45. (A. D. 418 Epist. CC) Domino Inlustri et Merito Praestantissimo Atque In Christi Dilectione Carissimo Filio Valerio Augustinus In Domino salutem 1:2)
Porro autem de pudicitia coniugali, ut eam quoque in te laudare et amare possimus, quid audiremus nisi ab aliquo interiore familiari tuo, qui vitam tuam non in superficie sed penitus nosset?
(아우구스티누스, 편지들, 45. (A. D. 418 Epist. CC) Domino Inlustri et Merito Praestantissimo Atque In Christi Dilectione Carissimo Filio Valerio Augustinus In Domino salutem 3:1)
Haec admonitio tibi sit mea resalutatio, quia, etsi te deinceps talia perpeti qualia pertulisti, plus tamen nolo haec ipsa te sine aliqua in melius vitae mutatione fuisse perpessum.
(아우구스티누스, 편지들, 46. (A. D. 420 Epist. CCIII) Domino Insigni et Praestantissimo Ac Desiderantissimo Filio Largo Augustinus In Domino salutem12)
tantum non ideo se putent esse felices, quia invenerunt victum et tegumentum quale foris invenire non potuerunt.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 5:6)
Scis autem qualem me apud Hipponem videris, quando ad me venire dignatus es, quia vix loquebar inbecillitate corporis fatigatus.
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 2:4)
recole qualis fueris adhuc in corpore constituta religiosae memoriae priore coniuge tua et recenti eius obitu quo modo tibi vanitas saeculi huius horruerit et quo modo concupieris servitutem dei.
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 3:2)
Non enim existimo tantum valuisse terrenas curas quibus impletus es, ut hoc de memoria tua penitus delere potuerint.
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 3:5)
A sanctis fratribus et coepiscopis meis Urbano et Novato, qualis sis vir et quantus, accepi, quorum alteri apud Carthaginem in Hilarensi oppido et modo in Siccensi, alteri autem apud Sitifim te nosse pro-venit.
(아우구스티누스, 편지들, 53. (A. D. 429 Epist. CCXXIX) Domino Merito Inlustri et Magnificentissimo Atque In Christo Carissimo Filio Dario Augustinus 1:1)
Quis enim esses iam quidem acceperam, sed qualis erga me esses nondum tenebam.
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 5:3)
Rependat tibi dominus et hic et in futuro saeculo bona quae talibus, qualem te esse voluit, praeparavit.
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 7:7)
Illud sane quanto citius ae breviter noveris, omnes leges atque instituta omnia, disciplinae, laudes, vituperationes, exhortationes, terrores, praemia, sup- plicia, ceteraque omnia quibus humanum genus administratur et regitur, penitus labefactari atque subverti nihilque in eis omnino iustitiae remanere, nisi voluntas sit causa peccandi.
(아우구스티누스, 편지들, 57. (A. D. Epist. CCXLVI) Lampadio Augustinus 2:1)
Cum vero benignitas et gratia salvatoris nostri inluxit mihi non secundum merita mea sed secundum ipsius misericordiam, tu ab hac alienus quo modo esse poteras amicus meus, qui, unde beatus esse possem, penitus ignorabas et non in hoc me amabas, in quo mihi ipse iam fueram utcumque amicus effectus?
(아우구스티누스, 편지들, 59. (A. D. Epist. CCLVIII) Domino Merito Suscipiendo et In Christo Dilectissimo Ac Desiderantissimo Fratri M Arci An O Augustinus In Domino salutem 3:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION