라틴어 문장 검색

coierantque praeter L. Flaccum, qui collega in consulatu fuerat, candidati omnes ad deiciendum honore, non solum ut ipsi potius adipiscerentur, nec quia indignabantur novum hominem censorem videre, sed etiam quod tristem censuram periculosamque multorum famae et ab laeso a plerisque et laedendi cupido exspectabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 498:2)
ita enim obstinatos esse milites ut non ultra retineri posse in provincia viderentur, iniussuque abituri inde essent si non dimitterentur, aut in perniciosam, si quis impense retineret, seditionem exarsuri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 414:1)
nunc de eo cogitare periculosum et immaturum videtur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 279:2)
Eumenes, aliquamdiu Aeginae retentus periculosa et difficili curatione, cum primum tuto potuit, profectus Pergamum, praeter pristinum odium recenti etiam scelere Persei stimulante summa vi parabat bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 191:1)
ex duobus filiis eius qui tum in Illyrico militabant, nuntiatum alterum mortuum, alterum gravi et periculoso morbo aegrum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 296:2)
postquam Gomphos sine certamine ventum est, praeter gaudium periculosi saltus superati, contemptus quoque hostium adeo ignorantium opportunitates suas accessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 594:1)
enimvero senatus indignari tantum consulem ausum, ut suam provinciam relinqueret, in alienam transiret, exercitum novo periculoso itinere inter exteras gentes duceret, viam tot nationibus in Italiam aperiret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 10:1)
periculosum esse tantam multitudinem in Macedoniam accipere, ne graviores eos socios habeant quam hostes Romanos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 321:1)
etiamque cavendae sunt in cameris priscorum dispositiones, quod earum planitiae coronarum gravi pondere inpendentes sunt periculosae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION