라틴어 문장 검색

cadit perempta denegans unum Deum, Cain triumphat morte fratris halitus.1
(프루덴티우스, Hamartigenia, 머리말22)
ultimus exitium subverso praeside mundus sortitur mundique omnis labefacta supellex, non aliter quam cum incautum spoliare viantem forte latro adgressus, praedae prius inmemor, ipsum ense ferit dominum, pugnae nodumque moramque, quo pereunte trahat captivos victor amictus iam non obstanti locuples de corpore praedo, sic homini subiecta domus, ditissimus orbis scilicet in facilem domino peccante ruinam lapsus erile malum iam tunc vitiabilis hausit.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 164)
quem poenis pensare prius sua facta necesse est corruptae pro stupro animae proque orbe perempto.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1152)
multa ut taceam, vel sola benignum res probat esse Deum, vetiti quod amore peremptos excitat e tumulis homines regnique per aevum participes iubet esse sui.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1173)
invidus quamvis obitum supremum persecutoris gladius negarit, plena te, martyr, tamen ut peremptam, poena coronat, vidimus partem iecoris revulsam ungulis longe iacuisse pressis:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.31)
quantis gementem spiculis figebat occultus dolor, cum te perempti corporis virtute victum cerneres, ipsis et inpar ossibus vacuisque iam membris minor?
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.127)
quin et filiolae monens erili ostendit sceleris notam paterni, caelo vivere quos forum peremit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.61)
"' vincitur post terga manus spoliatus amictu, adest acutis agmen armatum stilis."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Cassiani Forocorneliensis.16)
"homo est peremptus et resurrexit Deus."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1243)
"crux illa nostra est, nos patibulum ascendimus, nobis peremptus Christus et nobis Deus Christus reversus, ipse qui moriens homo est, natura duplex:"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1257)
cognatam Civilis agit Discordia praedam, nec parcit propriis Amor insatiatus Habendi pigneribus spoliatque suos Famis inpia natos.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1127)
Ergo propterea te sedulo Et moueo, et hortor, ne cuiusquam misereat, Quin spolies, mutiles, laceres, quemque nacta sis.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 1, scene 18)
cedit, quoniam spoliata magistro est.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 9:23)
pars spoliant aras, frondem ac virgulta facesque coniciunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 24:25)
reliquias Troiae, cineres atque ossa peremptae insequitur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 31:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION