라틴어 문장 검색

et magis etiam si musculi integri sunt, si nervi vel laesi non sunt vel leviter adfecti sunt, neque ullus magnus articulus nudatus est, aut carnis in eo loco paulum est, ideoque non multum, quod putresceret, fuit, consistitque eo loco vitium;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장343)
Postea si vitium constitit, inponi super vulnus eadem debent, quae in putri ulcere praescripta sunt (Section:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장356)
Idque vitium subteractis quasi quibusdam radicibus serpit, interdum celerius, interdum tardius:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장11)
At si in summa cute vitium est, possunt succurrere quaedam vel exedentia tantum vel etiam adurentia.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장21)
Id vitium fit maxime in superioribus partibus, circa faciem, nares, aures, labra, mammas feminarum:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장30)
— Ergo ubi primum id vitium notatum est, imponi debent medicina adurentia.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장56)
At circa proxima cutis, quae vitium receptura est, tumidior et durior est coloremque habet ex rubro subnigrum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장102)
Sed cum omnes hi nihil nisi minuti abscessus sint, generale nomen trahit latius vitium ad suppurationem spectans;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장181)
Nam si molle est, quod ultimo specillo contingitur, intra carnem adhuc vitium est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장239)
Sunt vero quaedam verrucis similia, quorum diversa nomina ut vitia sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장314)
Idque vitium maxime rotundum incipit, eademque ratione in orbem procedit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장435)
Ut vero ad composita medicamenta veniamus, idem illud Protarchi (28, 17 C) tanto valentius in his est, quanto minus in his viti est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장442)
ac si quid ei vitio demptum est, tamen non ex toto sanus color redditur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장462)
Dixi de iis vitiis, quae per totum corpus orientia medicamentorum auxilia desiderant (V.26, 27, 28):
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 1장1)
Ac neque sine aliquo vitio corporis nascitur neque ex toto inutile est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 2장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION