라틴어 문장 검색

ceteri sopiti cum postero die tandem ex somno pleni crapulae surrexissent, ad id quod serum erat, aliquot horas referendis in naves collocandisque et aptandis armamentis absumpserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 577:1)
consul ubi hostes ad pugnam elicere nequit, primum praedatum sub signis aliquot expeditas cohortes in agrum integrae regionis ducit, deinde audito Saguntiae Celtiberum omnes sarcinas impedimentaque relicta, eo pergit ducere ad oppugnandum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 223:1)
ea tam exigua manu oppida aliquot cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 226:1)
multi autem erant, iam per aliquot aetates, ex quo tyranni tenebant Lacedaemonem, alii ab aliis expulsi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 304:1)
equitibus quoque perpaucis adempti equi, nec in ullum ordinem saevitum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 511:3)
aedes eo anno aliquot dedicatae sunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 601:1)
C. Flaminius in citeriore Hispania oppidum Inluciam in Oretanis cepit, deinde in hibernacula milites deduxit, et per hiemem proelia aliquot nulla memoria digna adversus latronum magis quam hostium excursiones vario tamen eventu nec sine militum iactura sunt facta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 72:1)
magni tamen luctus species per aliquot dies regiam tenuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 170:1)
perpauci ex ancipiti peste ad Gytheum in maiora castra perfugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 304:2)
et Herodorus cum per aliquot dies intentus ab Atalante signum nequiquam expectasset, missa speculatoria nave, ut quid morae esset sciret, postquam rem omissam ab sociis vidit, Thronium unde venerat repetit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 463:1)
perpauci effugerunt, in quibus Micythio parva oneraria nave exceptus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 600:2)
quos placida oratione territos cum permulsisset, ad spem vulgatae clementiae aliquot populi Acarnaniae defecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 148:2)
quo L. Cornelius Scipio, aliquot diebus ante a consule dimissus, cum adveniens audisset praegressum Catonem in senatu esse, supervenit exponenti quae gesta essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 260:2)
Livium Deli per aliquot dies - et est ventosissima regio inter Cycladas fretis alias maioribus, alias minoribus divisas - adversi venti tenuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 477:2)
Romani, ubi primum aquilones - ii namque per aliquot dies tenuerant - ceciderunt, ab Delo Phanas, portum Chiorum in Aegaeum mare versum, petunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 487:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION